 |
IOANNES PAULU PP. II
EPISTULA APOSTOLICA
SANCTORUM ALTRIX
XV SAECULORUM REVOLUTUM AB ORTU
SANCTI BENEDICTI
Ad dilectos filios Victorem Dammertz,
Abbatem Primatem Ordinis S. Benedicti; Iacobum Del Rio, Maiorem Congregationis
Eremitarum Camaldulensis Montis Coronae; Paulum Ananian, Abbatem Generalem
Ordinis Mechitaristarum Venetiarum, Monachorum Armenorum sub Regula S. Benedicti;
Sighardum Kleiner, Abbatem Generalem Sacri Ordinis Cistercensis; Ambrosium
Southey, Abbatem Generalem Ordinis Cistercensium Reformatorum seu strictioris
observantiae: XV expleto saeculo ab ortu S. Benedicti, abbatis.
Dilecti filii, salutem et Apostolicam Benedictionem.
SANCTORUM ALTRIX Mater Ecclesia eos qui praeclara virtutum exercitatione
Christum, Sponsum eius, fidelissime sunt secuti, quasi magistros vitae filiis
suis commonstrat, ut, illorum vestigiis inhaerentes, inter mundanas varietates
ad perfectam cum Deo coniunctionem, id est ad propositum sibi finem, perveniam.
Qui eximii Viri et mulieres, quamquam in terrena conversatione peculiaribus
aetatis suae, praesertim ingeniorum culturae, condicionibus erant obnoxii, tamen
vivendi ratione sua atque doctrina quandam faciem mysterii Christi in lumine
posuerunt, quae certum ac definitum tempus egreditur et etiamnum vim suam
retinet atque vigorem.
Cum ergo in praesentia XV saeculum revolutum ab ortu sancti Benedicti
sollemnibus celebretur, opportunitas praebetur eius nuntium spiritalem et
socialem iterum audiendi.
I
In religione qualibet semper fuerunt, qui, “inquietudini cordis hominum
variis modis occurrere nitentes”, ad
Absolutum et Aeternum singulariter traherentur. Inter quos, ad Christianitatem
quod attinet, eminent monachi, qui iam saeculo III et IV in orientis partibus
propriam quandam instituerunt formam vivendi, studio deifico contendentes, ut
Christi exemplo “in monte contemplantis” vitam solitariam et segregem agerent aut in fraternae caritatis convictu
se Dei famulatui dederent.
Ex oriente autem monastica disciplina in totam Ecclesiam permanavit atque
aliorum salubre propositum aluit, qui, vitae religiosae instituta servantes,
imitabantur Salvatorem, “turbis Regnum Dei annuntiantem vel peccatores ad
bonam frugem convertentem”.
Cum ergo hoc spiritali fermento Ecclesia augeretur, simul tamen civilis
cultus dilaberetur, res Romanorum senescerent - paulo ante horum imperium
occidentale erat subversum - circiter annum CCCCLXXX Benedictus natus est
Nursiae.
“Gratia Benedictus et nomine, ab ipso suae pueritiae tempore cor gerens
senile” atque “soli Deo placere desiderans”, inclinavit aurem cordis ad Dominum, qui operarium suum
quaerebat, atque, per ducatum Evangelii animi haesitationes, initio
subortas, devincens, ivit per “dura et aspera”, id est ingressus est “artam viam, quae ducit ad vitam”.
Nonnullis locis vitam solitariam agens tentationumque probatione sese
purificans effecit, ut cor suum totum Deo pateret; cuius amore impulsus, alios
homines convenit, quibuscum ut pater obiret “dominici scholam servitii”. Itaque usu, sapienti quidem et cum sensu officii coniuncto,
“instrumentorum bonorum operum” ipse
eiusque alumni parvam civitatem christianam constituerunt, “ubi tandem” ut
dixit Paulus VI, Decessor Noster rec. mem., “viget amor, oboedientia,
innocentia, animus liber a rebus et ars iis recte utendi, principatus spiritus,
pax, breviter Evangelium”.
Bona ergo complens, quae in traditione ecclesiali inerant orientis et
occidentis, Sanctus Nursinus rationem hominem totum considerandi est adeptus,
cuius dignitatem, ut personae, non iterabilem inculcavit.
Cum anno DXLVII de vita ille decederet, firma iacta iam erant fundamenta
monasticae disciplinae, quae praesertim post synodos aetate Carolingorum
celebratas monachismus occidentalis evasit. Qui quidem per abbatias aliasque
domos Benedictinas, quoquoversus diffusas, compagem illam primigeniam et
seminalem Europae novae effecit: Europae dicimus, cuius “gentibus, quae a Mari
Mediterraneo usque ad Scandinaviam, ab Hibernia usque ad Polonorum loca patentia
incolunt, huius Sancti filii cruce, libro, aratro christianum attulerunt cultum
civilem”.
II
Ad tria in vita Benedictina praedicabilia mentes vestras convertere est
hodie Nobis propositum: sunt autem oratio, labor, exercitatio auctoritatis
paterna. Quae tria Nos iuvat ampliore consideratione rerum theologicarum
humanarumque complecti - quatenus e vita et magisterio Benedicti, maxime vero ex
eius Regula, eruuntur - quo altius perspici valeant.
Haec lex vivendi est quidem secundum verba sancti huius Caelitis
“minima inchoationis Regula”, sed reapse compendium, cohaerens et copiosum,
Evangelii non communi conversatione ad effectum adducti. Etenim, homine eiusque
sorte cum Redemptione sociata ante oculos observantibus, ille capita quaedam
doctrinae, potissimum vero formam vitae proponit. Quamvis huiusmodi vitae ratio
pro monachis - ac quidem monachis saeculi VI - sit conscripta, tamen continentur
in ea seu inde perlucent praeceptiones ad hanc etiam aetatem pertinentes
utilesque cunctis baptismo renatis et in fide adultis, cunctis, qui per
inoboedientiae desidiam a Deo recesserunt atque nunc per oboeditionem fidei,
haud semper facilem, ad eum redire nituntur.
Vita Benedictina in Ecclesia potissimum ut perstudiosa quaesitio Dei
apparet, qua quodam modo vitae cursus sit insignis oportet cuiusvis christiani
ad “doctrinae virtutumque culmina” contendentis,
donec ad caelestem perveniat patriam. Quod iter sanctus Benedictus animo
sollicito et commoto insistit atque observat, non rara impedimenta ostendens,
quibus difficile redditur, ac discrimina, quibus id praecludi omnesque nisus
evacuari videntur; siquidem homo servus est immodicarum cupidinum, quibus nunc
vana praesumptione et superbia tumescit, nunc vero pavore vires extenuante
perterritur.
Sed haec “via vitae” certis
tantummodo condicionibus potest percurri: quatenus scilicet Christus sine
adiunctione diligitur simulque germana servatur humilitas. Profecto christianus,
indigentiae suae conscius et infirmitatis, iter spiritale, Deo opitulante,
ingreditur: ab iis quae eum gravant, noxis se liberat, authenticam naturam suam,
ut personae, clarius perspicit, in imis animae penetralibus detegit Deum
praesentem. Amor ergo et humilitas
coalescunt in unum, hominem moventes, ut descendat, quo altius ascendat.Vita
enim nostra est scala, “quae humiliato corde a Domino erigatur ad caelum”.
Exterior autem modus vitae considerandae monasticae opinationem potest
ingerere viam vitae Benedictinae solum propriae utilitati monachi hanc
profitentis favere, facilem inferre neglectionem ceterorum, ideoque animum
alienare a sociali ratione verisque sollicitudinibus hominum. Hoc pacto vita,
quae intra monasterii claustra cum orandi consuetudine, in solitudine et
silentio, agitur, etiam a nonnullis ad ecclesialem communitatem pertinentibus,
pro dolor, aestimatur.
Re quidem vera, cum monachus animum colligit seu, ut sanctus Gregorius de
Benedicto dixit Nursino, secum habitat, atque semet ipsum diligenter attendit
per purificationem paenitentialis asceseos, id etiam propterea fit, ut se e
servitute propriae voluntatis expediat. Sed haec mentis intentio, quam in se
ipsum aliquis dirigit, est solum condicio, necessaria omnino, ut animus eius
veriore studio Deo fratribusque patescat. Hac vi Benedictinae conversationis
impellente efficitur, ut singuli monachi in communitate vivant et haec
hospitalitatis sedes evadat.
Sanctus Benedictus hanc viam principalem percurrit, qua intra fines
familiae monasticae itur ad Deum. Monasterii autem convictus - ex eius sententia
locus singularis, ubi corda dilatantur habitatorum oboedientiam sibi invicem
impendentium - vehementi amore proximi movetur, incitatur, quo quisque
adducitur, ut, suum commodum neglegens, fratris utilitati deserviat.
Homo cum cotidie nititur, ut apud se postulatum, numquam posthabendum,
animi collecti modestique et participatio vitae, et ipsa non deponenda, ex aequo
temperentur, valescit facultate, ex qua germana sit persona, rationes quidem
habens cum aliis et cum Deo potissimum, qui prorsus est alius.
Verumtamen hoc modo homines resque sociales aestimandi, qui sancti
Benedicti est proprius ac totius traditionis ab eo manantis, necessitudines
nullatenus circumscribuntur sola communitate monastica. Clausura monachum
seiungit quidem a saeculo atque adversus omnem fatuam dissipationem quasi
quoddam repagulum debet efficere, quod transcendi non liceat, sed hoc non
dividit nec terminat ab amore. Quin immo huiusmodi limes veluti spatium aperit,
interiori libertati necessarium, ubi monachus - et quodam modo quivis homo, de
“parva clausura” sua sollicitus - in amore vivat et crescat; ubi cor suum
fratribus pandat, qui ea participare desiderant, quae ille in coniunctione cum
Deo experitur, et feliciter accidat, ut, quemadmodum Paulus VI sagaciter dixit,
sedes sua “magis usque frequentetur uti domus pacis et orationis, ubi homines
se ipsos inveniant et Deum intus secum”; seu ut ibi constituatur “dominici schola servitii”, videlicet
“schola... virtutis et contemplationis quae abunde nascitur ex claris ac
solidis explicationibus evangelii, doctrinae translaticiae, Ecclesiae
magisterii”; is necessitudine
contingat omnes ac singulos, per orationem exsuperando quosvis fines spatii ac
terminos temporis. His profecto condicionibus monachus sancti Benedicti frater
universalis, evangelizator, nuntius pacis et amoris evadit.
III
Aetate sancti Benedicti communitas ecclesialis hominumque societas plures
exhibent similitudines cum iis, quae nunc sunt, condicionibus vitae humanae.
Perturbationes rei publicae et incertitudo temporis futuri, impendente bello aut
iam ardente, mala inferebant, quibus animi vehementer perculsi terrebantur. Unde
factum est, ut vitam omni certa ac praestabili significatione carere putarent.
Intra Ecclesiae limina diuturna contentio tandem resederat, qua incensi
homines mysteria Dei acrius vestigabant, praesertim imperscrutabilem veritatem
divinitatis Filii eiusque humanitatem germanam. Haec omnia quasi voce repercussa
in verbis, sempiterna memoria dignis, Leonis Magni, successoris beati Petri et
Romani episcopi, resonabant.
Sanctus Benedictus, hunc
statum intuens rerum, a Deo et viva Ecclesiae traditione lumen petit et cursum,
quem teneat. Consilium autem captum ab eo haberi potest paradigma christiani
officii in variis casibus huius peregrinationis terrenae, etsi certi ac definiti
generis vitae ratio non habetur.
Iesus Christus est centrum
vitale, pernecessarium, ad quod omnia debent referri, ut iis sensus tribuatur
eaque solide consistere possint. Ad sententiam sancti Cypriani, episcopi
Carthaginiensis, se revocans, Benedictus vehementer graviterque affirmat omnino
“nihil amori Christi esse praeponendum”.
In hominibus autem et rebus
vis inest et momentum, prout cum Christo conectuntur; qua quidem ratione
considerari debent et aestimari. Quotquot sunt in monasterio - ab eius rectore
(qui est pater - abbas) ad hospitem ignotum et pauperem, ab infirmo ad infimum
fratrem - vivam praesentiam Christi significant.Res etiam indicia sunt
amoris Dei erga creaturam vel amoris, quo homo fertur in Deum, quin etiam
instrumentum et supellex faciendo operi apta “ac si altaris vasa sacrata
conspiciantur”.
Sanctus Benedictus non inanem quandam considerationem theologicam
proponit, sed ex rerum veritate, quemadmodum assolet, cogitandi agendique modum
animis impense inculcat, secundum quem theologia in vitae usum transferatur. Non
tam cordi est ei, ut veritates de Christo eloquatur, quam ut ex mysterio Christi
et ex “Christo centrismo” inde profluente verissime vivat.
Primae partes, quae supernaturali rationi de cotidianis vicissitudinibus
sentiendi tribuuntur, cum veritate Incarnationis concordent oportet: homini enim
in Deum fideli non licet id quod humanum est, oblivisci, is fidem servare debet
etiam homini. Quapropter officium modo verticali, ut aiunt, implendum, quod vita
orationi dedita potissimum praestatur, aequabiliter temperatur, si apte cum iis
cohaeret, quae secundum rationem “horizontalem” postulantur quorumque pars
est praecipua labor.
In monastico ergo consortio, ductu eius qui “vices Christi creditur
agere”, sanctus Benedictus cursum
exhibet vitae ducendae, qui magna aequabilitate distinguitur. Hanc, quae inter
solitudinem et convictionem, inter orandum et laborandum habetur, etiam
saecularis homo nostrae aetatis consequatur oportet - quamvis diversa sint
pondera huiusmodi rebus tribuenda - ut vocationem suam plene adimpleat.
IV
Amor verus et absolutus in Christum oratione significanter ostenditur;
quae est veluti cardo, in quo cotidiana conversatio totaque vita Benedictina
vertuntur.
Fundamentum vero orationis e sancti Benedicti sententia in eo est
positum, ut verbum quis audiat; siquidem Verbum incarnatum, hic, hodie, singulis
hominibus in condicione praesenti, non iterabili, versantibus, per Scripturas et
ecclesiale officium mediatorium loquitur, quod in monasterio etiam verbis patris
fratrumque communitatis exercetur.
In eiusmodi oboeditione fidei verbum Dei cum humilitate accipitur atque
cum gaudio, inde oriente quod perennis deprehenditur novitas, quam tempus non
minuit, quin immo vividiorem reddit magisque allicientem in dies. Quod quidem
verbum fons inexhaustus orationis evadit, quoniam “Deus ipse loquitur animae,
responsionem huic suggerens, quam cor eius exspectat. Haec oratio in varia diei
tempora dispertitur atque, quasi aquae subterranea vena, cotidianum alit
laborem”.
Per meditationem vero tranquillam et sapidam - quae vera est ruminatio
spiritalis - verbum Dei in animis orationi deditis acres illos lucis radio
excitat, qui diei cursum illuminant. Profecto haec est “oratio cordis”, illa
“brevis et pura oratio”, qua
divinis impulsionibus respondemus Dominumque simul provocamus ad indeficiens
donum misericordiae suae nobis largiendum.
Verbum igitur Dei, inscrutabile salvationis mysterium continens, ab anima
cotidie amanter attenditur et sollicite indagatur; quod quidem fit studio quodam
vitali, quod non propter humanam scientiam, sed propter sapientiam divinum
quiddam prae se ferentem exercetur; videlicet non ideo ut plus sciamus sed ut
plus, si ita fas est dicere, simus: ut cum Deo colloquamur, ut ad eum ipsius
verbum dirigamus, ut ea cogitemus, quae cogitat ipse, breviter ut eius vitam
vivamus.
Christifidelis, verbum Dei auscultando, ad intellegendum multiplicium et
variarum rerum ac temporum cursum inducitur, quem providens Dominus in humana
familia fieri instituit, ita ut animae credenti amplum veluti spectaculum
dispensationis salvificae praebeatur. Quo item contingit, ut mirabilia Dei per
fidem percipiantur apertis oculis et attonitis auribus. Lumen deificum contemplationis excitat scintillam, atque silentium,
iunctum stupori, cantus exsultationis, alacris gratiarum actio orationi illi
peculiarem indolem tribuunt, qua monachi laudes Dei per dies singulos celebrant
concinendo. Tunc oratio quasi vox efficitur universae creaturae et quodam modo
praecelsum canticum Ierusalem caelestis praeoccupat. Verbum Dei in hac
peregrinatione efficit terrena, ut omnis vita percipiatur quasi Deo patens
inspectori, atque in orationem Patri adhibitam voces conferantur illorum, qui
voce iam carent: gaudia et anxietates, prosperi exitus et spes deceptae, secundi
eventus exspectationes ibi quodammodo resonant.
Hoc verbo Dei sanctus Benedictus praesertim in sacra ducitur liturgia,
non tamen contendens, ut communitas fiat solum coetus divina celebrans ardenter,
qui communem experientiam in Spiritu haustam cantu chorali concinenter declaret;
nam ei cordi est plurimum, ut verbo Dei ore tenus prolato cantatoque intimus
respondeat animus: “mens concordet voci”. Sacrae Scripturae, vitali hac ratione cognitae atque gustatae, libenter
leguntur, cum simul orationi impense incumbitur. Amore movente, animus saepe
coram Deo colligitur; nihil Operi Dei praeponitur; precatio, in liturgia facta, in vitam transfertur et vita
ipsa oratio evadit. Oratio, liturgia expleta, veluti per orbes circumductos
maiores minoribus amplificatur et prorogatur in collecti silentisque animi
statum, quo fit, ut quis deinde sibi peculiariter oret, atque precandi
consuetudo actiones et momenta diei pervadat.
Sanctus Benedictus, verbi Dei studiosus, id non solum in sacris Bibliis
legit, sed etiam in magno illo veluti libro naturae. Homo, pulchritudinem
creaturae contemplans, in intimis animi sui recessibus commovetur et ad eum
revocatur, qui eius est fons et origo; simul vero adducitur, ut quasi reverenter
se gerat adversus eandem naturam eiusque venustatem in lumine ponat, veritate
eius servata.
“Ubi silentium afflat, oratio loquitur”: in solitudine enim oratio ubertate quadam personali augetur; quod
referendum est ad vallem illam incultam Aniensem, ubi sanctus Benedictus solus
cum Deo solo est conversatus, et ad urbem, technicis rebus refertissimam sed
animos alienantem, ubi homo nostrae aetatis saepe segrex est et sibimet ipsi
relinquitur. Sed necesse est animus quodam exerceatur deserto, ut vitam vere
spiritalem agere valeat; siquidem id inania praecavet verba, facilius reddit
commercium novo cum Deo, hominibus, rebus habendum. In deserti silentio
rationes, quae alicui cum aliis intercedunt, ad id quod praecipuum et primarium
est, rediguntur, addita quadam austeritate, dum cor purificatur, dum usus
cotidianae orationis, quae ex intimo animo ad Deum levatur, retegitur. Quae
quidem precatio non in multiloquio ei adhibetur sed in puritate cordis
inflammati et compunctione lacrimarum.
V
Hominis facies saepe lacrimis rigatur, quae non semper e sincera
compunctione aut e nimio gaudio obortae, prorumpunt animumque ad orandum
impellunt; saepe enim lacrimae prae dolore ac turbatione ab iis effunduntur,
quorum dignitas humana est abiecta, qui ipsi non valent perficere, quod iuste
affectant, qui opus suis necessitatibus et ingeniis consentaneum facere
nequeunt.
Sanctus Benedictus quoque in consortione degebat civili iniustitiis
deformi, in qua persona crebrius nihili fiebat reique loco habebatur: secundum
socialem compagem, in ordines digestam, miserrimi quique segregati referebantur
in numerum servorum, pauperes usque egentiores, divites usque locupletiores,
reddebantur. Tamen egregius ille vir in praescriptis Evangelii ut in fundamento
inniti voluit communitatem monasticam. Is in integrum restituit hominem, ex
quocumque sociali prodiit ordine; secundum sapientis iustitiae distributivae
normas uniuscuiusque necessitatibus prospicit; singulis officia assignat
completiva et inter se apto nexu disposita; infirmitatis aliorum habet rationem,
nullum tamen locum facili desidiae relinquens; spatium dat aliorum actioni
sollerti, ne se sentiant coartari, sed potius ut exstimulentur ad vires suas
optimas exserendas. Ita levis atque interdum iustae murmurationis adimit
praetextum, verae pacis condiciones inducens.
Homo a sancto Benedicto non machina quaedam habetur nomine carens, qua
quis eo utatur consilio, ut maximos inde proventus accipiat, nullam tamen
comprobationem moralem declarans opifici iustamque denegans mercedem. Est
quidem animadvertendum temporibus eius opus fieri solitum esse a servis, qui
homines esse negabantur. Benedictus vero laborem, quavis ratione is exerceri
contingit, partem essentialem vitae arbitratur singulosque monachos eo
astringit, cui cum conscientiae officio insistant. Qui labor “oboedientiae
expiationisque causa” est
sustinendus, quandoquidem cum quovis nisu vere efficaci dolor sudorque
coniunguntur. Haec vero aerumna vim obtinet redemptricem, dum hominem a peccato
purificat, res etiam, quae operose tractantur, necnon ipsum ambitum, intra quem
id fieri contingit, nobilitat.
Sanctus Benedictus, terrenam
transigens vitam, in qua labor et oratio convenienter temperantur, atque hoc
modo opus in supernaturalem rationem eiusdem vitae considerandae feliciter
inserens, hominem adiuvat, ut se cooperatorem Dei agnoscat, isque reapse evadat,
dum eius persona, creatrici cuidam navitati insistens, ex toto promovetur.
Humana quidem actio contemplativa efficitur, contemplatio autem virtutem quandam
dynamicam consequitur, ad ipsum opus habens momentum et huic propositos fines
illuminans.
Non ergo id agitur solum, ut
otiositas mentes hebetans devitetur, sed etiam, ac quidem potissimum, ut homo
reddatur idoneus, qui, ut persona officiorum suorum memor ac diligens,
incrementis augescat, ut in sui animi penetralibus dotes detegantur fortasse
adhuc reconditae, quae ad fructificandum in commune bonum adducantur, “ut in
omnibus glorificetur Deus”.
Non quidem labor asperae
virium contentionis onere levatur, sed ei novus impulsus interior additur.
Monachus enim non quamvis opus faciat, sed etiam per ipsum opus Deo coniungitur,
quia, “dum manu vel mente operatur, ad Christum continenter se erigit”.
Ita fit, ut labor, etiamsi
est vilis ac tenuis, tamen dignitate quadam auctus, obeatur et pars vitalis
reddatur “summi studii illius, quo solus quaeritur Deus, in solitudine et
silentio, ut vitae ipsi vis tribuatur orationis perennis, sacrificii laudis,
simul celebrati et simul consummati, aspirante hilari fraternaque caritate”.
Europa facta est terra
christiana, quia praesertim filii sancti Benedicti maiores nostros institutione,
omnia complectente, erudierunt, eos non solum artes et fabrilia opera docendo,
verum praecipue spiritum evangelicum iis infundendo, necessarium ad thesauros
spiritales personae humanae tuendos. Paganismus, qui olim a frequentibus
monachorum missionalium turmis ad Evangelium est traductus, nunc vero in orbe
occidentali magis magisque propagatur, iam causa est et effectus amissae illius
christianae rationis laborem eiusque dignitatem aestimandi.
Nisi Christus actioni
humanae significationem indit altam atque perpetuam, is qui operatur, servus -
novorum temporum proprius - vesanae industriae quaestuosae efficitur. Contra
Benedictus urgentem affirmat necessitatem operi indolem spiritalem praebendi,
dilatans fines operositatis humanae, ita ut haec impensam illam artium
technicarum exercitationem nimiamque propriae utilitatis egrediatur cupidinem.
VI
In sociali compagine, quae
nostris temporibus viget quaeque hic et illic indolem accepit “societatis
patribus carentis”, sanctus vir Nursinus adiuvat ad resumendam primariam
quandam rationem - ab iis qui auctoritate sunt praediti, fortasse nimis
neglectam - rationem dicimus paternam.
Sanctus Benedictus vices
Christi inter suos monachos gerit, qui ei tamquam Domino Iesu obtemperant iisdem
cum animi sensibus, quibus Salvator se adversus Patrem gerebat. Huic
oboedientiae-auditioni, filiorum propriae, qui sic operam conferunt ad patris
indolem effingendam, mens acris respondet, quam Benedictus in cunctos monachos
intendit, eorum personas in universum respiciens. Haec attentio adigit eum, ut
necessitatem varias communitatis diligentius curet.
Qui auctoritatem exercet,
non ea quidem omittens, quae ad monasticam familiam ordinandam resque materiales
pertinent gerendas, sollicitus sit oportet de uniuscuiusque personae habitu
spiritali, cum hic terrenis ac transitoriis sit longe praeferendus.
In iis considerandis, quae in vita humana spiritalia sunt atque
praecipua, abbas illuminatur commercio, quod cum verbo Dei assidue habet et unde
nova profert et vetera. Ad quod verbum Dei pater ita se conformet, ut actio sua
quasi fermentum iustitiae divinae evadat, quod filiorum mentibus conspergatur.
In deliberationibus intra communitatem habendis sanctus Benedictus abbati
plenam quidem tribuit potestatem; cuius sententia impugnari non potest. Hoc vero
non inde est ortum, quod auctoritas quasi dominatio imperiosa esse putatur, nam
pater consilia init cum omnibus fratribus aut cum nonnullis seorsum, sine ullo
praeiudicio, cum sit ei persuasum etiam in rebus magni ponderis “saepe iuniori
Dominum revelare quod melius est”.
In fraterno colloquio abbas postulationes audit eorum quos de officio
aliquo peculiari suscipiendo interrogat, sed propter bonum unius cuiusvis aut
communitatis perstare debet in rebus iniungendis, quae forte etiam impossibiles
esse videantur: id ei cordi sit oportet singulos promovere, ut in melius
proficiant totaque communitas augeatur et crescat.
Hoc vero patri communitatis est peculiari ratione propositum, ut animabus
auxilietur easque provide regat, faciens ut liquido appareat primas partes dari
amori. Verus enim pater “superexaltet misericordiam iudicio” studeatque plus amari quam timeri, sciens oportere se prodesse magis quam
praeesse.
Memor de cunctis sibi commissis se rationem esse redditurum, abbas
diligit fratres; cum iis et pro iis munere fungens boni Pastoris, id agit, quod
utilius est ad omnium bonum, quod magis convenire, quod iudicaverit esse
salubrius. “Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas, et omni
sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat... Et
Pastoris boni pium imitetur exemplum, qui relictis nonaginta novem ovibus in
montibus, abiit unam ovem, quae erraverat, quaerere, cuius infirmitati in tantum
compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere, et sic
reportare ad gregem”. Pater
communitatis, cui regendae sunt animae, in hoc ministerio pastorali sciat se
multorum servire moribus debere; singulis
se conformet atque coaptet, ut adiumentum, certum ac definitum, quo indigent,
praebeat; patiens sit ad omnes, non tamen delinquentium tolerans peccata:
praevaricationem quidem odio habeat, sed, vacuus ira et studio, sobrius et
magnanimus filios diligat.
Hic modus ceteris cum auctoritate moderandi aliam etiam faciem muneris
rectoris ostendit: discretionem dicimus, quae est temperatio et aequilibritas in
deliberationibus habendis consiliisque capiendis, ne inutiles murmurationes
excitentur. Singuli autem modeste oboedientes non solum adiuvantur ad
praetergrediendos fines angustos eorum, quae ilico ut sibi utilia expetunt, sed
in ampliore inhaerescunt dispositione salutis vitaeque socialis, cooperando ex
conscientiae officio illamque interiorem libertatem assequendo, quae necessaria
est, ut quis ad personae suae maturitatem perducatur.
Haec quae modo de abbate sunt dicta, qui munus suum ut sapiens
dispensator domus Dei adimplet, summae
pacis sunt firmamentum. Quae quidem
pax in eo est posita, ut fratres se mutuo benigne accipiant et magno se
aestiment, quamvis infirmitatibus laborent, quae vitari non possunt, et modus
prorsus sit diversus, quo cuiusque persona se manifestat.
Haec est pax, quae inde
originem trahit quod singuli humiliter et cum officii conscientia se vinculo
illius societatis humanae obstringunt, ubi lex Spiritus legi materiae praevalet,
ubi ordo iustus congruensque rerum obtinet usus, ubi cuncta convenienter ad
stabiliendum Regnum Dei componuntur.
Sanctus Benedictus hoc anno nos quodam modo revisit, humanae vitae
ducendae ostendens rationes, quae Evangelii doctrinam proxime referunt. Hoc
propositum animum non sinit esse incuriosum et neglegentem. Eius potissimum
filii, patris exemplis et institutis fideles, adiguntur, ut tam praecelsam,
simul vero tam certam ac definitam vivendi formam testentur. Haec testificatio
etiam simpliciores et duros corde permovebit, in quorum pectora verba non
amplius descendunt. Renovatio vero inde secuta efficere poterit, ut mundus novam
faciem, magis spiritalem, sinceriorem humanioremque induat sibi. Tamen, qui
auctoritate est praeditus, in quavis compage sociali ac gradu, donum
paternitatis oportet magis magisque foveat atque declaret, quae sola homines
fraterno vinculo valet sociare.In pace enim hi mundum meliorem
aedificabunt et societatem constituent, in qua orando et laborando homo
cooperator et collocutor Dei singularis evadat.
Iuvat etiam, hac oblata occasione, reminisci sanctum Benedictum a Paulo
VI, Decessore Nostro fel. rec., renuntiatum esse Patronum Europae, quae post
eversum Romanorum imperium ex magno illo molimine, ad quod ipse et monachi, eius
vitae instituta tenentes, plurimum contulerunt, est quodammodo nata. Haec
tacita, constans, sapiens opera eorundem monachorum effecit, ut antiquitatis
illud veluti patrimonium ingenii culturae servaretur populisque Europae et ipsi
hominum generi traderetur. Itaque “spiritus Benedictinus”, ut Calendis
Ianuariis hoc anno sollicite diximus, “consiliis destruendi prorsus
adversatur”; atque adeo hic “Europae pater” omnes, ad quos pertinet, hortatur, ut bona, quae mentes vere alunt,
nobilitant, acriter promoveant, et ea quae delent, subvertunt, fortiter arceant.
Sanctus Benedictus ut “pacis nuntius” praesertim Europaeas gentes alloquitur, quae ad unitatem coagmentandam
salubri nituntur proposito. Pacifica vero consortio, omnino expetenda,
potissimum in iustitia, veri nominis libertate, mutua consensione, fraterno
auxilio - quae quidem evangelicae congruunt disciplinae - innititur.
Huius ergo terrae continentis populos necnon ceteros homines hic Caeles
tueatur ac foveat et gravissimas calamitates, quae armis perniciosissimis
maximeque internecivis possint afferri, sua deprecatione avertat!
Haec Nostrum animum pulsant, dum ad hunc praecelsum virum, Romanum et
Europaeum, Ecclesiae gloriam, cogitatione precibusque convertimur.
Vobis denique, dilecti filii, et familiis monasticis, quibus varia quidem
ratione, praeestis, Benedictionem Apostolicam, paternae benevolentiae Nostrae
testem, libentissime impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Iulii, in memoria S.
Benedicti, abbatis, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS
PP.II
Copyright © Libreria Editrice Vaticana
|