IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATAE MARIAE
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS MATRIS BONI CONSILII,
IN LOCO
CAPODIMONTE VULGARI SERMONE COGNOMINATO SURGENS, IN
ARCHIDIOECESI NEAPOLITANA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Beatae Mariae Virginis laudem,
gloriam et honorem usquequaque augeri, semper quidem et optavimus, et, quantum in Nobis maxime fuit, curavimus. Nam non solum est
illa Christi Mater, ob quam
excelsam dignitatem omnes creaturas antecedit, sed etiam mater nostra omnibus
cumulata virtutibus, ad omnium nostrum exemplum, quοtquot mortales ad caeli oras
tendimus. Est praeterea «omnipotentia supplex», quae filiorum suorum preces
non spernit. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Conradus S. R. E. Cardinalis
Ursi, Archiepiscopus Neapolitanus, suo clerique fideliumque nomine ab hac
Apostolica Sede petierit, ut templum Beatae Mariae Virginis Matris Boni
Consilii, in loco Capodimonte vulgo cognominato in sua archidioecesi situm, ad
dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, structurae, artis, pulchritudinis
eiusdem sacrae aedis ratione habita, tanti Fratris ac Praesulis precibus
concedendum esse putavimus. Quae cum ita sint, iis probatis quae Sacra
Congregatio prο Sacramentis et Cultu Divino de re statuerit factis olim a Nobis
facultatibus, apostolica Nostra auctoritate templum de quo sermo fuit B. M. V.
ad honorem atque dignitatem Basilicae Minoris tollimus, cum iuribus atque
privilegiis rite competentibus, iis tamen servatis, quae iuxta decretum «De
titulo Basilicae Minoris» die sexto mensis Iunii factum, anno millesimo
nongentesimo sexagesimo octavo, servanda sunt. Confidimus autem ut aucto templi
honore, etiam pietas erga divinam Christi Matrem augescat in pectoribus, in eius
adorandi Filii laudem. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
II
mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSΤINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana