IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IN ANTIQUO
TEMPLUM CATHEDRALE TADINENSE SANCTO BENEDICTO
ABBATI
SACRUM, BASILICAE MINORIS TITULO EXORNATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In antiquo Umbrorum oppido
Tadino vulgo «Gualdo Tadino» nuncupato architecturae genere, picturis,
historia, praesertim vero religione insigne exstat templum Sancto Benedicto
Abbati dicatum, quod Decessores Nostri Pius IX et Benedictus XV propensa sunt
voluntate prosecuti: nam prior illic collegialem Canonicorum ordinem instituit,
alter vero dignitate cathedralis «honoris causa tantum» cumque adiectis
privilegiis auxit. Nos autem eorumdem vestigia sectantes atque cupientes idem
templum singulari dilectionis Nostrae documento honestare quo malori, novo
addito eidem decore, simul Christifidelium huius lοci consuleretur utilitati,
suscipiendas censuimus esse preces quibus Venerabilis Frater Dinus Tomassini,
Episcopus Assisiensis idemque Nucerinus Tadinensis, communia cleri populique
vota expromens, a Nobis petivit ut templum, quod diximus, peramplo Basilicae
Minoris titulo insigniremus. De sententia igitur Sacrae Congregationis pro
Sacramentis et Cultu Divino deque Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum
vi, perpetuumque in modum, cathedrale templum Tadinense, Sancto Benedicto Abbati
sacrum, ubi Tadinenses etiam Beati Angeli Compatroni sui corpus venerantur, ad
Basilicae Minoris dignitatem evehimus, cunctis adiectis iuribus et liturgicis
cοncessionibus quae aedibus hoc nomine ditatis rite competunt. Praecipimus autem
ut religiose et singula serventur quae secundum Decretum «De titulo Basilicae
Minoris», die VI mensis Iunii anno MDCCCCLXVIII editum oportet observari.
Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Decernimus denique ut hae Litterae
Nostrae firmae, validae et efficaces sint ac suos iugiter habeant effectus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatοris, die
V mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana