IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTOS, ID EST
TEMPLUM S. NICOLAI BARENSIS IN URBE TAUROMENIO, IN FINIBUS
ARCHIDIOECESIS MESSANENSIS, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos, id est amicissimos
Dei caelorumque incolas, recte coli et invocari a populo christiano, Ecclesia
sancta adprobat vehementer. Nam tum eorum illustria facta ad egregia
stimulant, tum benigna intercessio tutissima fidelibus praesidia afferre
consueverunt. Qua re, cum Venerabilis Frater Iguatius Cannavò, Archiepiscopus
Messanensis, id ab hac Apostolica Sede, suo suorumque cleri atque fidelium
nomine, petierit ut sacra aedes S. Nicolai episcopi, quae Tauromenii, in eius
archidioecesi, exstat, titulo ac dignitate Basilicae Minoris ornaretur, Nos eius
templi tum antiquitatis ratione habita, tum artis qua nitet, tum etiam
pietatis ac religionis, quibus fides ibi alitur, aequo sane animo huius
Venerabilis Fratris expostulationi concedimus. Quam ob rem, ea probantes, quae
Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis
potestatibus, hac in re statuerit, apostolica Nostra auctoritate princeps
templum S. Nicolai episcopi, de quo supra facta est mentio, in numerum
Basilicarum Minorum redigimus, factis iuribus ac privilegiis congruentibus,
modo ea servata fuerint, quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris» poscit, die
VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII.
Ceterum, quod egimus bonum, felix fortunatumque sit.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum sub Anulo Piscatoris, die VI
mensis Februarii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana