IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
PETIIT A NOBIS
IN URBE GÓRY KRZYŻEWSKIE, IN FINIBUS POLONIAE, SINITUR
TEMPLUM
DEO DICARI IN HONOREM BEATAE HEDWIGIS REGINAE
Ad perpetuam rei memoriarn. – Petiit a Nobis Venerabilis
Frater Bogdanus Sikorski, Episcopus Plocensis, ut novum templum sibi liceret Deo
dicare in honorem Beatae Hedvigis Regime. Quοd profecto pietati Nostrae fuit
pergratum. Nam non solum nova aedes summo ac sempiterno Deo sacratur, qui fecit
omnia, cuique ab omnibus tribui cultum oportet tamquam rerum principio; sed
etiam beatae Hedvigi honori cedit, quam christianus Poloniae populus et colit,
et amat, et veneratur, historiae suae decus atque omnium virtutum exemplum
egregium. Ceterum, inclitum eius nomen tam familiare Nobis atque carum, quamo
ipsa Polona terra. Libenti igitur animo Venerabilis Fratris postulatis
concedentes, ac populi religioni donantes, iis probatis quae Sacra Congregatio
pro Sacramentis et Cultu divino, factis a Nobis olim facultatibus, hac de re
statuerit, sinimus novum templum, in loco Góry Krzyżewskie surgens, in Polonia,
posse ab eodem Venerabili Fratre Deο dicari in honorem beatae Hedvigis Reginae,
servatis scilicet omnibus Apostolicae Sedis praescriptis cultum Beatorum
respicientibus.
Contrariis nihil obstantibus.
Ceterum, vehementer confidimus fore ut sollemnia hace fidem
in pectoribus confirment, caritatem alant ceu flammam, silem aeternarum
promissionum, iuvante Deo, redintegrent.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
XII
mensis Februarii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana