IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM RHEGINENSIS
SANCTUS PAULUS APOSTOLUS ET SANCTUS STEPHANUS NICAENUS
PATRONI, UNUS PRINCIPALIS ET ALTER SECUNDARIUS,
RHEGINENSIS DIOECESIS
CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Rheginensis Ecclesia
Sanctum Paulum Apostolum, quasi ex eius adventu, quem Actus Apostolorum
testantur (Act 28, 13), repetens originem, peculiari et assiduo cultu sit per
saecula prosecuta et adhuc prosequatur; cumque Sanctum Stephanum Nicaenum iam
ab antiquo simili veneratione coluerit, pia memoria nisa illum ab eodem Apostolo
primum sibi Episcopum esse datum: Venerabilis Frater Aurelius Sorrentino,
communia cleri et populi excipiens vota, electionem Sancti Pauli Apostoli in
principalem apud Deum Patronum archidioecesis Rheginensis, et Sancti Stephani
Nicaeni, Episcopi primi, in Patronum secundarium eiusdem archidioecesis rite
approbavit. Quandoquidem autem idem Venerabilis Frater enixe rogavit ut electio
et approbatio huiusmodi ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus
atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmaretur,
Nos ex sententia Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, eius precibus annuimus
et suprema auctoritate Nostra Apostolica Sanctum Paulum Apostolum archidioecesis
Rheginensis principalem apud Deum Patronum et Sanctum Stephanum Nicaenum
Episcopum eiusdem archidioecesis Patronum secundarium confirmamus, cum omnibus
iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Inde profecto
fore Nos confidimus ut hoc eximium decus sicut est in Sanctos, quos supra
memoravimus, quasi quaedam gratiarum actio pro tutela per temporum decursum
civitati Rheginensi concessa, ita christifideles inducat non solummodo ad
eorum cultum augendum, sed etiam ad eorundem vitae testimonium virtutibus
imitandum. Contrariis quibusque non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
VI
mensis Martii, anno Domini MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana