IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM BEATAM
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «SANTA MARIA DE GRAÇA»
PATRONA DIOECESIS SETUBALENSIS IN LUSITANIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Beatam Mariam Virginem
sub titulo «Santa Maria de Graça» clerus atque christifideles dioecesis
Setubalensis recentioribus temporibus peculiari necnon assiduo cultu prosecuti
sint et adhuc prosequantur, Venerabilis Frater Emmanuel da Silva Martins,
Episcopus Setubalensis, presbyterii et populi catholici communia excipiens vota,
electionem Beatae Mariae Virginis sub titulo vulgo dicto «Santa Maria de Graça»
in Patronam apud Deum dioecesis Setubalensis potestate sua rite approbavit.
Quoniam autem idem Venerabilis Frater enixe rogavit ut electio et approbatio
huiusmodi ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmaretur, Nos ex
sententia Sacrae Congregationis pro Cultu Divino eius precibus libenter
annuimus et suprema Nostra Apostolica auctoritate Sanctam Virginem Mariam
dioecesis Setubalensis Patronam apud Deum sub titulo, quem supra memoravimus,
confirmamus, cmn omnibus iuribus et privilegiis iuxta rubricas consequentibus.
Profecto Nos confidimus fore ut hac electione et cultus Beatissimae Virginis in
tota dioecesi Setubalensi et in singulis fidelibus augeatur, et inde non pauci
pietatis christianae et bonorum morum fructus oriantur. Ceterum decernimus ut
hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque et nunc et in posterum habeant
effectus, cοntrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo,
Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana