IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATAM MARIAM
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LOURDES»
CONFIRMATUR
PATRONA PRINCIPALIS DIOECESIS FOROMARTINIENSIS IN
ARGENTINA; EIUS VERO
SPONSUS S. IOSEPH OPIFEX, PATRONUS SECONDARIUS
Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam Mariam Virginem,
venerabilem Christi Matrem, eandemque amabilissimam christianorum parentem
fideliumque praesidium, honorari, et laudari, et celebrari, id semper usque ab
Nostra pueritia sollemne ac sanctum habuimus, habebimusque: cultus enim erga
Matrem tam sanctum certe in eius adorandi Filii honorem et laudem redundat. Qua
re, cum clerus pοpulusque dioecesis Foromartiniensis Beatam Virginem Mariam sub
invocatione populari «Nuestra Señora de Lourdes» Patronam sibi praecipuam
elegerint, ac beatum Iosephum opificem, eius Sponsum, Patronum secundarium
nominaverint; idque Venerabilis Frater Emmanuel Menéndez, Episcopus
Foromartiniensis, probaverit, atque praeterea petierit ut electio ac probatio a
Nobis confirmaretur ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus
atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30»; Nos, rata
habentes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis
facultatibus, gesserit, admotae expostulationi libenter concedimus. Placet ergo
Beatam Mariam Virginem Lapurdensem, seu «Nuestra Señora de Lourdes», quam
populus tenero filiorum amore prosequitur, Patronam principalem dioecesis
Foromartiniensis haberi et invocari, beatum vero Iosephum opificem, Patronum
secundarium, cum iuribus ac privilegiis liturgicis debitis. Contrariis nihil
obstantibus. Quod profecto, caelesti Matre intercedente, felix omnibus
faustumque sit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
XXII
mensis Martii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae
negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana