IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
PROPRIUM SEMPER
TEMPLUM S. ANNAE IN GÓRA ŚW. ANNY, IN DIOECESI OPOLINIENSI,
IN FINIBUS POLONIAE, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Proprium semper fuit
Romanorum Pontificum, ut quidquid sinceram in pectoribus pietatem aligere,
alere, accumulare posset tum erga Deum, tum erga eius Matrem, tum erga alios
Sanctos, id impigre aut agerent, aut fieri curarent. Aucta enim fides et
religio non modo in Dei altissimi gloriam cedere consuevit, sed etiam in
christiani populi utilitatem, utpote quae fidelium animos ad honesta quaeque
movere soleat. Qua re, cum Venerabilis Frater Alfonsus Nοssοl, Episcopus
Opoliensis in Polonia, sive suo sive clerique populique nomine, ab hac
Apostolica Sede petierit ut templum S. Annae in «Góra św. Anny», in sua dioecesi
situm, ad honorem Basilicae Minoris evelieremus. Nοs ratione quidem habita tum
Eius cui aedes illa sancta dicata est, tum mοmenti ipsius templi: est enim
antiquitate, arte, historia ad laudem insigne, bene fieri censuimus, si admotae
expostulationi concederemus. Que cum ita sint, id probantes quod hac de re
Sacra Congregatio de Sacramentis et Cultu Divino statuerit, factis a Nobis
facultatibus, templum S. Annae in «Góra św. Anny», de quo mentionem fecimus,
titulo ac dignitate Basilicae Minoris insignimus, cum iuribus atque liturgicis
privilegiis debitis, modo ea servata sint, quae Decretum «De Titulo Basilicae
Minoris» poscit, die sexto mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum.
Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, occasione capta, tum Venerabili Fratri
Episcopo Opoliensi, tum eius gregi fidelium, Nobis carissimo, omnia a Deo
pietatis atque prosperitatis dona expetimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatοris, die
XXVII mensis Martii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
CAROLUS Card. CONFALONIERI, Sacri Collegii Decanus
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana