IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATAM AC SEMPER
EPISCOPO PLOCENSI CONCEDITUR UT POSSIT IMAGINEM B.M.V.
CORONARE PRETIOSO DIADEMATE, IN LOCO SIERPC,
IN FINIBUS SUAE IPSIUS DIOECESIS
VENERATAM
Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam ac semper Virginem
Mariam, Christi Matrem sanctissimam, eandemque hominum decus ac praesidium,
ab omnibus honorari, coli, atque laude praedicari, id profecto tum Romanis
Pontificibus maioribus Nostris semper sollemne fuit, tum Nobis, pro Nostra erga
Caelorum Reginam veneratione et amore, sanctum usquaequaque. Liquido enim patet
cultum Matri attributum in eius adorandum recidere Filium. Qua re, cum
Venerabilis Frater Bogdanus Sikorski, Episcopus Plocensis, Litteris datis, suo
suorumque tum cleri tum fidelium nomine, ab hac apostolica Sede petierit ut
sacra imago Beatae Virginis Mariae, quae in templo lοci vulgo Sierpc, in sua
dioecesi, pretioso diademate redimiri posset, Nos, vοlentes Venerabili Fratri
illi gratum facere, simulque Polono populo novam augendae pietatis causam
afferre, quam libenti animo eidem concedimus, ut nomine Nostro inter Missae
sollemnia stata caerimonia eam imaginem coronet, sic ut petitum, hora ac die,
quae aptiora visa fuerint ad augendam ritus sollemnitatem. Contrariis nihil
obstantibus. Ceterem, Deo eiusque beatissimae Matri preces admovemus, ut quam
aequissimis oculis ad pastorem gregemque Plocensis Ecclesiae respiciant, in
fideque confirment.
Datum Romae, apud S. Petram, sub Anulo Piscatoris, die
XXV
mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana