The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AMOR NOSTER

IN LOCO NIEPOKALANÓW, QUI EST IN POLONIA,
TEMPLUM B.V.M. IMMACULATAE, MEDIATRICIS OMNIUM GRATIARUM,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Amor Noster in beatissimam Virginem Mariam, Christi Matrem, tam in pectore regnat et tam patet, ut quotiens augendi cultus huius amabilissimae Matris occasionem idoneam nanciscimur, hanc amitti nullo modo patiamur. Nam praeterquam quod hοc rectus ordo rerum poscit, cum sit eadem Dei parens caelorumque Regina, religio praeterea erga illam eximias utilitates christiano populo parit, adhuc ad aeternam civitatem peregrino. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Koster Stephanus S.R.E. Cardinalis Wyszyńiski, Archiepiscopus Varsaviensis, iam suo suorumque tum cleri tum populi nomine ab hac Apostolica Sede petierit ut templum B.M.V. Immaculatae, Mediatricis omnium gratiarum, in loco Niepokalanów surgens, in sua archidioecesi, titulo Basilicae Minoris decoraretur, Nos, considerata tum Venerabilis Fratris Nostri qui petiit dignitate, tum aedis ipsius maiestate, tum etiam Beati Maximiliani Kolbe clara atque sacra memoria, cuius virtutem eximiam loca illa spirant, bene fieri censuimus, si admotae expostulationi concederemus. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis potestatibus, hac de re statuerit, placet templum beatae Mariae Virginis Immaculatae, Mediatricis omnium gratiarum, in Niepokalanów surgens, Basilicis Minoribus accenseri, cum iuribus atque privilegiis quae sacrarum aedium humus ordinis sunt propria, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die sexto mensis Iunii factum, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, poscit, contrariis nihil obstantibus. Ceterum, spes est fore ut aucta templi dignitate amor etiam et dilectio accrescat in animis erga Dei Matrem, in Christi Domini Nostri decus et gloriam.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXX mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top