IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
TAMETSI OMNIA
TEMPLUM SANCTUARIUM, QUOD SURGIT IN KALWARIA ZEBRZYDOWSKA,
IN
POLONIA, B.V.M.
ANGELORUM SACRUM,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS TOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Tametsi omnia loca beatae
Mariae Virgini toto orbe terrarum sacra, sunt cara Nobis, qui paene ab usque
nativitate Nostra suavissimo eius amore imbuti sumus, tamen cum de locis,
templis, sanctuariis Polonicae nationis agitur, in qua nati sumus quamque in
animo oculisque habemus, iam profecto dilectio illa Nostra ac studia magnopere
crescunt, ut si quis amorem amori apposuerit. Qua re, cum Venerabilis Frater
Noster Franciscus S.R.E. Cardinalis Macharski, Archiepiscopus Cracoviensis,
tempore peregrinationis Nostrae ad Sanctuarium Deiparae Virginis Mariae in
Kalwaria Zebrzydowska, in Poloniae finibus, id est die XVII mensis Iunii
superioris anni, id a Nobis suo suorumque tum cleri tum fidelium nomine
petierit, ut templum illud ad Basilicae Minoris dignitatem eveheretur, idque Nos
viva voce concesserimus; cumque idem Venerabilis Frater Noster in rem etiam
scriptο impetrandam iusta documenta miserit, Nobis bene fieri visum est, si
concessionem illam per Litteras confirmaremus. Qua re, iis probatis quae S.
Congregatio pro Sacramentis et Cultiu Divino de negotio statuerit, placet
templum Beatae Mariae Virginis Angelorum de quo diximus, arte, historia,
monumentis dives, atque praesertim pietate erga Christum Crucifixum eiusque
beatissimam Matrem insigne, Basilicis Minoribus annumerari, factis videlicet
iuribus atque Liturgicis concessionibus quae huius ordinis templis sunt
propria, modo ea servata fuerint, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris
», die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, poscit. Ceterum, confidimus
fore, ut datus honor fidelium animos in fide Christi confirmet, caritatem
augeat, spem bonorum immortalium corroboret.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXX
mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana