IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUI A PUERIS
CATHEDRALE TEMPLUM NERITONENSE, IN ITALIA,
AD DIGNITATEM
BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. Qui a pueris beatissimam
Virginem Mariam, Christi Matrem, amare, honorare, atque colere pectore ab imo
suevimus, nullam sane occasionem omittimus huius tenerrimae Matris gloriam,
nomen, cultum augendi: nam, praeter quam quοd est Maria Virgo Dei parens, nullo
umquam inquinata peccato, est etiam caelorum Regina, atque filiorum suorum
patrona fidelis. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Antonius Rosario Mennonna,
Episcopus Neritonensis, iam preces admoverit, sive seo sive suorum sacerdotum
ac populi nomine, ut cathedrale templum suae dioecesis, B. M. V. sacrum
Assumptae in caelum, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur: esse
enim illud nobilitate, arte, monumentis perinsigne, atque religione erga
caelestem Matrem venerabile; Vοs, re bene considerata, rati praeterea fore, ut
attributus hοnοr pietatem in Deum in eiusque Matrem in pectoribus alat,
adhibitis precibus aequο animo concedimus. Quare, iis adprobatis, quae de re
Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis
facultatibus, statuerit, placet templum cathedrale dioecesis Neritonensis in
Basilicis Minoribus annumerari, factis nempe iuribus ac liturgicis privilegiis
talium templorum propriis, mudo ea servata sint, quae Decretum «De titulο
Basilicae Minoris» poscit, die VI mensis Iunii, annο MDCCCCLXVIII, factum.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulο Piscatoris, die
II
mensis Iunii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecelesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana