IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
VIGILEM CURAM
IN REPUBBLICA MALIANA NUNTIATURA APOSTOLICA CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Vigilem curam agentes de
Christi Ecclesia, quae divino mandato omnes populos invitat ad Evangelium
agnoscendum et servandum ut salvi fiant, Nos quantum possumus inceptis
obsecundamus eidem consilio quoquo modo profuturis, in quibus profecto
annumerantur necessitudinis rationes inter varias Civitates et Apostolicam Sedem
ineundae confirmandae fovendae. Hac ipsa de causa, magnam quidem capientes
laetitiam ex frequentiore Afrorum multitudine propenso animo vocem Nostram
audiente, hoc ipso die Nos vi et potestate Nostra per Apostolicas has Litteras
translaticio more datas Nuntiaturam Apostolicam in Republica Maliana
constituimus eidemque Nuntiaturae eadem deferimos officia atque iura, quae
ceterarum huius ordinis Legationum sunt propria. Quae singula edicimus,
statuimus, decernentes ut nunc et in posterum Apostolicae hae Litterae Nοstrae
vim suam habeant. Contrarias nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
III mensis Iunii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana