IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ECCLESIA SANCTA
TEMPLUM S. HYACINTHI DE YAGUACHI, IN ARCHIDIOECESI
GUAYAQUILENSI, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ecclesia sancta catholica, a
primaeva sui aetate, cultum Sanctorum non modo non reprehendit, sed et
vehementer adprobavit: Sancti enim vere sunt amici Dei, qui non solum ob
meritum virtutis ei carissimi facti sunt, sed caelestes hominum patroni iure
habentur, in hoc terrestri itinere ad patriam immortalem, ad quam tendimus.
Ceterum, vita illorum sancta, fit saepe egregiarum virtutum imago, stimulus, et
imitabile exemplum. Quare, cum Venerabilis Frater Bernardinus Echeverria Ruiz,
Archiepiscopus Guayaquilensis, ab hac apostolica Sede, suo suorumque tum
sacerdotum tum fidelium nomine, petierit, ut templum S. Hyacinthi, in loco
Yaguachi surgens, in sua archidioecesi, ad dignitatem Basilicae Minoris
tolleretur, Nos aequo animo eius expostulationi cοncedimus: est enim templum
illud nobile opere, nobilius pietate, quae ibi colitur erga clarissimum hoc
Poloniae decus, quοd tam lucet, quodque tam carum habemus. Iis ergo probatis,
quae S. Congregatio de Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit,
apostolica Nostra auctoritate templum S. Hyacinths, de quo diximus, in Basilicis
Minoribus annumeramus, factis nempe iuribus atque privilegiis debitis, modo
servata sint ea quae Decretum «De titulo Minoris» iubet, die VI mensis Iunii
factum, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, est in votis,
ut datus honor fides incrementa afferat, ac virtutem in pectoribus, ceu flammam
alat.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Iunii, anno MDCCCCLXXX, Pontificates Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana