IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IN ROMANORUM PONTIFICUM
TEMPLUM
CATHEDRALE BELLUNENSE, SANCTO MARTINO EPISCOPO SACRUM,
AD BASILICAE
MINORIS GRADUM MOTU PROPRIO SUMMUS PONTIFEX AVEHIT
Ad perpetuam rei memoriam. – In Romanorum Pontificum
instituto est positum, ut praeclariora templa, cum opportunitas vel utilitas
id suaserit, honore augeantur, quo amplioribus incrementis Christifidelium
pietas provehatur. Quarum sacrarum aedium in numero habendam esse censemus
cathedralem ecclesiam Bellunensem, quae, Alpium amoenitatibus veluti cincta,
structurae genere, artificiosis operibus, illustrium Pastorum memoriis
commendatur, potissimum ut sedes religionis est praedicanda. Quο quidem in
templo proximus Decessor Noster Iοannes Paulus I, cuius suavis apud Nos et
universae Ecclesiae filios viget recordatio, multos annos olim ut sacrorum
alumnus et canonicorum collegii sodalis liturgica obierat officia. Statuimus
ergo motu proprio hoc templum cathedrale Bellunense, sancto Martino sacrum,
Basilicae Minoris dignitate insignire et nomine ornare, cum omnibus iuribus
et privilegiis, quae huiusmοdi ecclesiarum sunt propria, modo ea serventur,
quae Decreto «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii annο MCMLXVIII dato, poscuntur. Contariis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris,
die XVIII mensis Iunii, annο MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis
Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana