Ad perpetuam rei memoriam. Constat Christifideles Ecclesiae
Μaiaguezensis in Portu Divite gloriosam Deiparam Virginem Mariam,
vulgo «Nuestra Señora de la Monserrate» appellatam, summis honoribus
excolere, constanti amore diligere, benignissimam Μatrem habere. Cum igitur
Ven. Frater Ulixes Casiano Vargas, Episcopus Maiaguezensis, nuper petierit ut
electio Beatae Mariae Virginis sub titulo «Nuestra Señοra de la Monserrate» ut
Patronae principalis suae dioecesis, clero et pοpulο οptante, a se rite
probata, ab hac Apostolica Sede confirmaretur, ad normam scilicet «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiοrum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30, Vοs cupimus tum Pastoris, quem diximus, votis
concedere tum egregiam pietatem istius catholicae communitatis in
praecelsam Dei Genitricem peculiari benevolentiae Nostrae documento commendare aptiusque
augere. Comprobatis ergo iis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis
et Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egerit, de summa
Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam
Virginem sub titulo «Nuestra Señora de la Monserrate» principalem apud Deum
Patronam dioecesis Maiaguezensis confirmamus, omnibus adiectis
iuribus et
liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae
Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nulle sive in
posterum habeant. Cοntrariis
quibusvis nοn obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris,
die XIX mensis Iunii, annο MDCCCCLXXX, Pοntificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a pubblicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana