IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANDOQUIDEM PUBLICAE
IN RE PUBLICA ZIMBABUAE CONSTITUITUR APOSTOLICA NUNTIATURA
Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem publicae nuper
necessitudinis ratione inter Apostolicam Sedem et Civitatem Zimbabuanam
prospere sunt feliciterque susceptae idcirco nimirum ut commune utriusque partis
commodum et bonum in singulos magis dies augesceret, Apostolicam Nuntiaturam
inibi etiam condere peropportinum Nοbis iam videtur. Re igitur mature quidem
expensa Nos pro Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine hasce per Litteras
Apostolicas condimus simulque constituimus Nuntiaturam Apostolicam apud Rem
Publicam Zimbabuae, dum eidem legationi omnia et singula munera privilegia
atque indulta concedimus quae illius modi Legationum propria esse consueverunt.
Quae ideo universa edicimus ac statuimus ut Apostolicarum harum Litterarum
virtute tam nunc quam posthac plenissime valeant. Contrarias neutiquam
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVII mensis Iunii anno MDMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana