IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
FULGIDISSIMUM CAMPANIAE
SANCTUS IANUARIUS, EPISCOPUS ET MARTYR,
PATRONUS REGIONIS
CONCILIARIS CAMPANIAE CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fulgidissimum Campaniae
lumen, Sanctum Ianuarinm Episcopum et Martyrem, ab antiquis patet tempοribus
istius regionis fideles peculiari esse veneratione prosecutos et prosequi,
utpote validum intercessorem in caelis atque praeclarum fidei christianae
exemplar imitandum in terris. Quοniam igitur Venerabilis Frater Noster Conradus
S. R. E. Cardinalis Ursi, Archiepiscopus Neapolitanus, communia vota
excipiens una cum Episcοpis Campanis, electionem Sancti Ianuarii Episcopi et
Martyris, ut Patroni apud Deum Regionis Conciliaris Campaniae, rite probavit
atque litteris die XV mensis Iunii hoc anno datis a Nobis petivit ut electio
huuismοdi et approbatio, ad normam «Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30,
confirmarentur, Nos rata habentes quae a Sacra Congregatione pro Sacramentis et
Cultu Divino factis a Nοbis facultatibus de hac re sunt statuta, certa scientia
ac matura deliberatione deque summa Apostolica potestate, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Sanctum Ianuarium, Εpiscopum et Martyrem, Patronum
apud
Deum Regionis Conciliaris Campaniae cοnfirmamus, omnibus adiectis iuribus et
liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum mandamus ut hac
Litterae Nostrae diligentissime serventur suosque effectus nunc et in posterum
habeant, contrariis quibusvis haud obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Iulii,
anno MCMLXXX,
Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae
negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana