IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
NOTUM EST
ECCLESIA SANCTUARIUM BEATI ANGELI AB ACRI BEATAE MARIAE
VIRGINI IMMACULATAE DICATA, IN ECCLESIAE BISINIANENSIS
FINIBUS POSITA, AD
BASILICAE MINORIS GRADUM ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Notum est sanctuarium
Beati Angeli ab Acri Beatae Mariae Virgini Immaculatae dicatum, in quo corpus eiusdem Beati pie sancteque servatur, a
quam plurimis Christifidelibus
frequentari. Ad maiorem igitur religionis cultum atque pietatem istic
auigendam, Venerabilis Frater Aeneas Selis, Archiepiscopus qui tunc erat
Consentinus et Bisinianensis preces et vota cleri atque pοpuli expromens
litteris die XXIX mensis Octobris anno ΜCΜLXXIX datis ab hac Apostolica Sede
petivit, ut illa sacra aedes praeclam titulο atque hοnοre Basilicae Μinoris
honestaretur. Nοs itaque iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et
Cultu Divino factis a Nobis facultatibus statuerit, certa scientia ac matura
deliberatione deque plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, harum
Litterarum vi perpetuumque in mοdum sanctuarium Beati Angeli ab Acri Beatae
Μariae Virgini Immaculatae dicatum ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris
evehimus, omnibus adiectis iuribus atque liturgicis concessionibus quae templis
hοc nomine insignibus rite competunt, modo ea servata fuerint, quae secundum
Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii factum annο
MCMLXVIII servanda sunt. Ceterum volumus ut hac Litterae Nοstrae sive nunc
sive in posterum vim suam habeant suοsque effectus obtineant, contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris, die
XXI mensis Iulii, annο ΜCΜLXXX, Pontificatus Nοstri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana