IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IN PAROECIA S. MARIAE
IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS VULGO «NUESTRA SEÑORA
DE LA
ASUNCIÓN» APPELLATAE, IN PAROECIA S. MARIAE MAGDALENAE
URBIS «MONIMBÒ»
ARCHIDIOCESI MANAGUENSIS EXTANS,
PRETIOSO SINITUR DIADEMATE REDIMIRI
Ad perpetuam rei memoriam. – In paroecia S. Mariae
Μagdalenae urbis «Μonimbò» intra fines Ecclesiae Μanaguensis praeclara
exstat Beatae Μariae Virginis imago quam sub titulo «Nuestra Señora de la Asunciόn» Christifideles ibi degentes egregia pietate
admοdum venerantur.
Qua re permotus Venerabilis Frater Michaël Οbandο Bravo, Archiepiscopus
Μanaguensis, vota quoque cleri et populi expromens, Nos rogavit ut imaginem
illam Nοstrο nomine et auctoritate pretioso diademate sineremus redimiri. Nos
vero, audita sententia Sacrae Cοngregationis pro Sacramemtis et Cultu
Divino, et fidelium votis et istius Pastoris precibus libenter concedere
statuimus. Itaque hisce Litteris atque Nostra Apostolica potestate, Managuensi
Ordinario eas partes committimus ut imagini vulgo «Nuestra Señora de la Asunciόn», quam diximus, die suo arbitrio
deligendo, inter
Μissarum sollemnia secundum fοrmulam ritumque pretiosam coronam Nostro
nomine et auctoritate imponat. Vos autem minime dubitamus quin haec sacra
sollemnia in religionis bonum pοpulique spirituale emolumentum bene vertant;
pariterque fore confidimus ut cuis urbis cives quin immo totius Managuensis
archidioecesis Christifideles ad Beatissimam Dei Genetricem venerandam
magis magisque incitentur. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulο Piscatoris,
die XXX mensis Iulii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nοstri
secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis
Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana