Ad perpetuam rei memoriam. – Magnus quippe atque revera
laudabilis est cultuu quo clerus et populus Venetiolanae Civitatis gloriosam
Virginem Mariam peculiari sub titulo «Chiquinquirá» ab antiquis temporibus
prοsequuntur. Cum igitur Venerabilis Frater Martialis Ramírez Ponce, Episcopus
titulo Carianensis atque Auxiliaris Caracensis seu S. Iacobi in Venezuela,
communia vota excipiens, Beatae Mariae Virginis sub titulo «Chiquinquirá»
electionem ut Patronae illorum militum Venetiolanorum qui vernacula lingua «Fuerzas Armadas de Cooperación
o Guardia Nacional» appellatur probavisset cumque insuper litteris die VIII huius mensis Iulii hoc anno datis ab hac
Apostolica Sede petivisset ut eadem electio et approbatio, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30, confirmarentur, Nos, cum omnia secundum ius
peracta esse constet, admotam postulationem prοpensο suscipere animo voluimus.
Cuncta ergo rata habentes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu
Divino, factis olim a Nobis facultatibus, hac de re statuit, certa scientia ac
matura deliberatione deque plenitudine Apostolicae pοtestatis, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem proprio sub titulo «Chiquinquirá» militum Venetiolanorum «Fuerzas Armadas de Cooperación o
Guardia Nacional» dictorum apud Deum Patronam confirmamus, omnibus cum iuribus
et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Denique mandamus ut hae
Litterae Nostrae efficaces sint suosque effectus sive nunc sive in posterum
habeant. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXX mensis Iulii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana