The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI BENIGNISSIMO

TEMPLUM CATHEDRALE ARCHIDIOECESIS TUNQUENSIS,
IN COLUMBIA, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui benignissimo Dei consilio et vοluntate ad Ecclesiae universae gubernacula sedemus, nulli operae, labori nulli parcimus, ubi spes affulgeat posse inde tum maiorem Dei gloriam manare, tum bona potiοra parari fidelibus. Resonant enim in animo Nostro verba illa gravia Salvatoris Nostri Petro facta: «Pasce agnos meos ... pasce oves meas» (Io. 21, 15-17). Qua re, cum Venerabilis Frater Augustus Trujillo Arango, Archiepiscopus Tunquensis, iam ab Apostolica Sede petierit, suo quidem suique cleri ac populi nomine, ut templum cathedrale suae archidioecesis titulo Basilicae Minoris honestaretur; Nos, ratione habita tum eiusdem templi antiquitatis, tam pietatis quae sincera ibi colitur in Deum in eiusque sanctissimam Matrem, simulque confidentes fore ut christiana fides, hoc habito privilegio, augeatur in pectoribus, bene fieri censuimus, si admotae expostulationi concederemus. Quapropter, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re statuerit, factis a Nobis potestatibus, apostolica Nostra potestate censemus ut templum cathedrale Tunquense, in Columbiae finibus, Basilicis Minoribus annumeretur, cum omnibus iuribus atque liturgicis privilegiis horum sacrarum aedium propriis, modo servata sint quae decretum «De titulo Basilicae Minoris» urget, die sexto mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII, latum. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, cum Episcopo tum eius gregi fidelium bona omnia a Dei benignitate exoptamus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Septembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top