IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CHRISTIANUM POPULUM
BEATA MARIA VIRGO A SACRATISSIMO ROSARIO
CONFIRMATUR
PATRONA DIOECESIS RURKELAËNSIS, IN INDIA
Ad perpetuam rei memoriam. – Christianum populum, ad beatam et immortalem
patriam per terrestria itinera peregrinantem, Superum praesidio ac tutela
muniri, id sane est tum rerum naturae consentaneum, tum utilissimum ipsis;
quibus profecto cum, pericula omne genus instent aeterna litora petenti, iam
gratia, benignitas, intercessio Sanctorum apud Deum, maxime vero Dei Matris
Mariae, miras afferre possunt utilitates.
Qua re, cum clerus ac populus dioecesis Rurkelaënsis, sua moti pietate erga
Deiparam Virginem sub titulo sacratissimi Rosarii, eam Ecclesiae suae Patronam
elegerint; ac Venerabilis Frater Alfonsus Bilung, Episcopus Rurkelaënsis,
electionem probaverit, quam et a Nobis confirmari petierit; Nos, vehementer
confisi fore ut per hoc magis magisque sincera eorum erga Virginem religio
augeretur in pectoribus, aequo animo expostulationi admotae concedendum esse
censuimus. Qua re, cum electionem, atque approbationem Episcopi ad iuris normam
factis esse constet, jis probatis quae Sacra Congregano pro Sacramentis et Cultu
Divino, factas a Nobis facultatibus, de re egerit, Beatam Mariam Virginem a
Sacratissimo Rosario Patronam dioecesis Rurkelaënsis confirmamus, concessis
nempe iuribus atque liturgicis concessionibus iuxta rubricas. Contrariis nihil
obstantibus. Quod felix, faustum, fortunatumque sit tum Praesuli tum eius
gregi.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
Septembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero, in Nativitate beatae
Mariae Virginis.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana