Ad perpetuam rei memoriam. – Venerabilis Frater Adolfus
Gerstner, Episcopus Foroconcordianus, datis Litteris die XI mensis Augusti,
hoc anno, enixe rogavit ut beatam Virginem Mariam omni labe expertem, a «concordia» cognominatam, Patronam
apud Deum dioecesis suae
confirmaremus: beatissimam enim Christi Matrem tum titulο «Immaculatam»
iam a primaevis historiae suae temporibus a pοpulο fuisse cultam singulari
pietate ac religione; tum adiecto titulo a concordia» fuisse deinde a
fidelibus optatae pacis causam habitam, sive praeteritum saeculum, sive
futurum. Qua re clerum gregemque fidelium unο ore petere ut quam ipsi
filiornm amore electionem fecerint, Episcopus probaverit, Vοs auctoritate
Nostra in perpetuum confirmaremus. Vοs autem, quibus utrumque sacrum: et
Christi Matrem Reginamqne caelorum exaltari, et filios, tot discordiae
periculis obnoxiοs tam difficilibus tempοribus, validissimo Matris praesidio,
tamquam vallο, muniri; aequissimo quidem animo admotae expostulationi
concedimus, id profecto confisi, fore ut, tanta Virgine protegente, candida et
suavissima pax non modo in dioecesi Foroconcordiana, sed etiam tota Argentina
perennis perseveret. Qua re, iis probatis quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit, factis a Nobis facultatibus,
placet beatam Mariam Virginem Immaculatam a concordia esse et haberi Patronam
caelestem dioecesis Foroconcordianae, id a Deo simul petentibus ut, aucta fide
et amore filiorum, Matris etiam auxilia augeantur. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VIII mensis Septembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana