IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
TANTA EST
TEMPLUM PAROECIALE «CONCEPCIÓN DEL URUGUAY»,
IN DIOECESI
GUALEGUAYCHENSI, IN ARGENTINA,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Tanta est dignitas et
amplitudo beatae Mariae Virginis, Christi Matris, ut quidquid quovis modo ad
eius honorem respiciat, id libentissime faciamus. Est enim illa Parens Dei
sanctissima, et decus generis humani, et christiani populi auxilium atque
praesidium tutissimum, in quam certo honor quivis attributus in Dei gloriam
redundat. Qua re, cum Venerabilis Frater Petrus Boxier, Episcopus
Gualeguaychensis, suo clerique populique nomine ab hac Apostolica Sede petierit
ut templum paroeciale loci v. d. «Concepción del Uruguay», quod a Vergine
Immaculata nomen sumit, in sua dioecesi, ad dignitatem Basilicae Minoris
eveheretur; Nos, considerato aedem illam sacram tum pulchritudine, arte,
historia, tum etiam, quod maxime interest, pietate ac religione in Deum in
eiusque amabilissimam Matrem praestare, aequo sane animo postulatis concedimus,
certa spe fore ut per hoc, quasi arrepta occasione, christifideles amorem atque
dilectionem augeant, virtutem impensius exerceant, ad altiora tendant. Haec cum
ita sint, ea probantes quae Sacra Congregano pro Sacramentis et Cultu Divino
hac de re gessit, factis olim a nobis potestatibus, auctoritate Nostra
apostolica decernimus ut templum paroeciale de quo sermonem habuimus,
Immaculatae Conceptions sacrum in Uruquaria, Basilicis Minoribus annumeretur,
cum iuribus atque liturgicis concessionibus, quae titulum consequuntur, modo ea
serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» postit, die sexto mensis
Iuunii datum, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Quod autem
egimus, Virgine Maria deprecante, Deo concedente, tum clero ac populo, tum
eorum Episcopo felix, faustum, fortunatumque sit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIV
mensis Septembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana