IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CULTUS S. IOANNIS
S. IOANNES BAPTISTAE CONFIRMATUR PATRONUS PRINCIPALIS
ARCHIDIOECESIS TIRNAVIENSIS, IN CECOSLOVACHIA, LOCO S. ADALBERTI
Ad perpetuam rei memoriam. – Cultus S. Ioannis Baptistae,
Praecursoris Domini, cuius laudes non modo Evangelium habet (cfr. Luc. 1, 15),
sed et Christus, Dei Filius, in illum maximas accumulat (cf. Matth. 11, 7 sqq.),
tam late obtinuit, ut vix fingi possit Ecclesiae pars, in qua non aut templa
eius honori dicata sint, aut eius sanctitas innotuerit. Quοd profecto iam
pridem etiam in archidioecesi Tirnaviensi, in Cecoslovachiae finibus, factum
est, cuius Christifideles non solum cathedralem aedem suam tanti caelicolae
nomine insignire decreverunt, sed et singulari pietate eum semper prosecuti
sunt, atque in praesentia prosequuntur: fuit enim ille longa per saecula et
praesidium in discriminibus, et auxilium in difficultatibus, et in christianae
vitae praeceptis servandis exemplar egregium. Hanc sane causa est, cur eius
Ecclesiae clerus atque fideles, Iulio Gabris, Episcopo Administratore
Apostolico, duce atque auctore, ab luce Apostolica Sede petierint, ut S. Ioannem Baptistam, quem
illi sibi elegissent Patronum praecipuum loco S.
Adalberti, hic adprobasset, talem Nos confirmaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis, n. 30». Quod, iis probatis quae S. Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuisset, factis a Nobis olim
potestatibus, per has Litteras facimus, fore simul confisi ut pietas in
pectoribus augeatur, flammaque gliscat amoris erga tam clarum Caelitem, ac per
illum erga Deum, rerum omnium initium et fontem. Scilicet omnia iura atque
privilegia tribuimus, iuxta rubricas consequentia. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XIII
menses Octobris, annο MDCCCCLXXX. Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card.
CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana