IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ESURIVI ENIM
VENERABILI SERVO DEI BARTHOLOMAEO LONGO,
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Esurivi enim et dedistis mihi
manducare, sitivi et dedistis mihi bibere ... quamdiu fecistis uni de his
fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Matth. 25, 35, 40). Rerum ergo omnium
caput est amor: amorem Dei dicimus et amorem proximi, qui ita coagmentantur, ut
unum quid efficient, quorum alter similis est priori (Matth. 22, 37, 39). Quare
haec est cuiuscumque adipiscendae sanctitatis via; ac tale fuit etiam
novensilis Beati Bartholomaei Longo iter virtutis. Natus est autem Venerabilis
hic vir die undecima mensis Februarii, anno MDCCCXLI, Latiani, in finibus
dioecesis Uritanae, a Bartholomaeo et Antonia Luparelli; qui, ut erant fidei
divites, filii pectus summa pietate imbuerunt. Ceterum, eandem puer religionem e
schola et educatione Clericorum Scholarum piarum exhausit, in urbe Francavilla
Fontana, ubi studia humanitatis complevit. Ius didicit tum Lyciae, tum
Neapoli, ubi anno MDCCCLXIV est doctoris gradum adeptus. Sed heu ! est etiam hic
eius christiana fides labefactata, quamvis inviolato corde. Qua re facile fuit e
tenebris erroris in lucem emerso priora facta repudiare ad fidemque sanctam
redire, iuvante Alberto Radente, Ordinis Fratrum Praedicatorum Sodali. Tum,
totum pietati se dedit ductu atque stimulo Venerabilis Emmanuelis Ribera, e
Congregatione SS. Redemptoris. Religio praeterea erga adorandum Cor Iesu, quod
sanctissime colebat, fecit ut Venerabilem Catharinam Vοlpicelli cognosceret;
item in amicitiam venit Mariannae Farnararo, nobilis optimaeque mulieris tum
viduae; et cuius ante bona administraverat, mox hanc uxorem duxit, Gomes
omnium benefactorum illius. Factum est autem ut eo tempore, quo negotia
Mariannae Farnararo prοcuraret, in Vallem Pompeianam se conferret ad praedia
invisenda quae mulier illa a defuncto viro hereditaverat; ubi, iniqua gentis
condicione motus, consilium etiam cepit rebus, quantum maxime posset, mederi.
Quod et fecit christianas veritates docendo, missiones religiosas curando,
pietatem in beatissimam Virginem Mariam, Christi Matrem, maxime per Rosarium,
colendo; quin, novum templum struendum curavit. Ceterum, anno MDCCCLXXVII
librum edidit «Quindecim Sabbata» deinde Supplicationem illam B.M.V. Pompeianae
scripsit, nunc toto orbe terrarum diffusam; mox Commentarii edi coepti sunt «Il
Rosario e la Nuova Pompei». Post haec orphanotrophium puellarum aedificandum
curavit, atque hospitium pueris custodiendis, quorum parentes carcere
detinerentur. Tandem, anno MDCCCXCVII Religiosam Congregationem condidit
Filiarum a Pompeiano Rosario, quas Ordini Fratrum Praedicatorum aggregavit,
cuius ipse Tertiarius esset. Futuri providens, Sanctuarium primum, deinde partem
orphanotrophii Sanctae Sedi cessit. Demum, anno MDCCCCVI, bonis omnibus
abdicavit ac eidem Sanctae Sedi permisit. Atque ex eo adiutor factus est atque
Delegati Pontificia humilis administer. Cum vero iam octogesimum annum ageret,
ad populum provocavit, ut hospitium conderetur, filiabus eorum excipiendis, qui
in custodia essent. Quod et feliciter evenit. Tandem, post coepta tanta, pie
sancteque morte lumina clausit die quinto mensis Octobris, anno MDCCCCXXVI, ob
pietatem egregiam, fidem inconcussam, caritatem suavissimam, patientiam denique
heroicam clarus. Cum autem eius fama sanctitatis ac miraculorum gloria cotidie
glisceret, per annos MDCCCCXXXIV-MDCCCCXXXV instituti sunt processus informativi
in Curia Pompeiana, item rogatoriales acti in Uritana atque Papiensi. Post vero
varios casus, Paulus VI, Decessor Noster, die decimo quarto mensis Iulii, anno
MDCCCCLXVII, decrevit Causam beatificationis posse apud Sedem Apostolicam
introduci; ac sequenti anno processus apostolici absoluti sunt. Actum deinde
de virtutibus Venerabilis Servi Dei, utrum videlicet heroum more exercuisset,
primum in singulari Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum Coetu, deinde in
Congregatione Plenaria Patrum Cardinalium. Horum autem suffragia, ab eodem
Decessοre Nostro probata sunt, facto decreto die tertio Octobris, eodem anno
MDCCCCLXXV. Ad miracula vero quod attinet, unum e multis actores causae
delegerunt: sanationem videlicet perfectam atque constantem Carmelae Rocco.
Quam sanationem diligentissime explοratam tum a Theologis, tum a medicis
Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, tum a Consultoribus ac Praelatis,
item a Patribus Cardinalibus in Congregatione plenaria, esse vere miraculo
tribuendam ob intercessionem Venerabilis Bartholomaei Longo, die tertiadecima
Iulii, anno MDCCCCLXXIX Nos ediximus. Qui praeterea post cetera inspecta
prodigia, ab alterius lege exhibendi miraculi partes exemimus. Post haec autem
iam statuta dies est ad sollemnem beatificationem tum eius, tum Sororis Mariae
Annae Sala, tum Aloisii Orione sacerdotis. Hoc mane ergo, plurimis Patribus
Cardinalibus, Episcopis, Christifidelibus utriusque ordinis, in unum collectas,
in foro S. Petri, Romae, formulam beatificationis per Sacrum sollemni
caerimonia recitavimus, quae fuit: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii
Bongianino, Episcopi Derthonensis, Carola Mariae Martini, Archiepiscopi
Mediolanensis, Dominici Vacchiano, Praelati Pompeiani seu Beatissimae Virginis
Mariae a SS.mo Rosario, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu,
multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus, ut
Venerabiles Servi Dei Aloisius Orione, Maria Anna Sala, Bartholomaeus Longo,
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali:
Beati Aloisii Orione, die duodecima Martii, Beatae Mariae Annae Sala, die
vigesima quarta Novembres, Beati Bartholomaei Longo, die quinta Octobres, in
locis et modes iure statutis, quotannis celebrari possit. In Nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti». Habita deinde oratione de uniuscuiusque beati vita
et virtutibus, eos et venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae
vero per has Litteras statuimus firma sint in perpetuum, contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVI mensis Οctobris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana