Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN VARIIS VITAE

VENERABILI SERVO DEI ALOISIO ORIONE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «In variis vitae generibus et officiis una sanctitas excolitur ab omnibus, qui a Spiritu Dei aguntur, atque voci Patris oboedientes Deumque Patrem in spiritu et ventate adorantes, Christum pauperem, humilem, et crucem baiulantem sequuntur» (Conc. Vat. II, Lumen Gentium, 41). Ad hanc vero sanctitatem adquirendam «peculiari ratione tenentur sacerdotes, quippe qui, Deo in Ordinis receptione novo modo consecrati, Christi Aeterni Sacerdotis viva instrumenta efficiantur, ut mirabile opus Eius ... per tempora perequi valeant» (Conc. Vat. II, Presbyterorum Ordinis, 12). Huiusmodi autem singularis sanctitatis specimina portendit hisce nostris temporibus sacerdos Aloisius Orione, cuius fama per universum fere orbem iam late praedicatur. Is in humili prοrsus pago Pontecurone, Derthonensis dioecesis, ex Astre Victorio et matre Carolina Feltri pauperibus piisque coniugibus, ortum habuit die vicesima tertia mensis Iunii anno MDCCCLXXII, ac postridie in paroeciali templo S. Mariae in coelum Assumptae baptizatus est, nomine acceptο Aloisio. Cum septimum aetatis annum ageret sacro Chrismate est linitus, ac parum postea ad sacram Synaxim primum accessit. Vocatiοnem ad statum ecclesiasticum puer adhuc persentiens, anno MDCCCCLXXXVI in percelebre oratorium Taurinense a S. Ioanne Bosco fuit admissus, ubi Beatum Michaëlem Rua confessarium habuit et animi moderatorem. Tribus vero annis postes, iuxta consilium quod ad sepulcrum S. Ioannis Bosco ceperat, seminarium Derthonense petiit, ubi pietate, studiis ac disciplinae observantia excelluit. Studiorum curriculo rite absoluto, die decima tertia mensis Aprilis anno MDCCCXCV, viginti tres annos natus, ad Presbyteratum fuit promotus, ac statim actuositatem pastoralem, quam antes inter pueros iam inceperat, in dies impensius exercuit, praedicationi praesertim et audiendis confessiοnibus maximo animi ardore addictus. Studio incensissimo captus omnes homines, si fieri posset, Christo lucrifaciendi, nihil omisit ut quos inveniret ad hunc finem dispositos sibi coniungeret ac suis incoeptis sociaret. Binam etiam religiosam Familiam excitavit, aliam virοrum, Piccola Opera della Divina Provvidenza lingua Itala nuncupatam, alteram vero mulierum, Piccole Suore Missionarie della Carità appellatam, cui postes peculiarem ramum addidit Sorοrum caecitate laborantium, quae SS. Eucharistiam indesinenter adorant. Summi Pontifices, praesertim vero S. Pius X, Aloisium Orione magni habuerunt. Plures quoque Patres Cardinales, Episcopi nec non civiles perillustres viri suam admirationem atque affectionem eidem ob egregia eius facinora pandere non dubitaverunt. Inter quae illud mentione dignum est quod obiit occasione terrae motuum, qui anno MCMVIII Siculas et Calabras, anno vero MCMXV Marsicanas regiones everterunt, cum Dei Famulus die noctuque eversos locos impigre peragravit, subsidia tulit, orphanοs cοllegit, maerentes solatus est, cibos et vestes, nomine et auctoritate cum Ecclesiae tum etiam Rei publicae sapienter distribuit. Nec minorem ostendit caritatem cum prudentia coniunctam erga sacerdotes, modernistarum erroribus allectos vel in vitia lapsos, quos ad bonam frugem reducere conatus est. De unitate, praeterea, inter christianos redintegranda maximopere fuit sollicitus, quare domus religiosas in orientalibus plagis, praesertim vero inter Polonorum fines, fundandas curavit. Tot laboribus, itineribus, vigiliis, ieiuniis ac diversis etiam morbis gradatim fractus, die duodecima mensis Martii anno MCMXL, dum Remopoli recuperandae salutis causa consisteret, subitaneo cordis ictu fuit correptus, ac nomine Iesu, quod saepissime in ore habere consueverat, ferventissime ter prolato, animam suam Domino reddidit. Fama autem sanctitatis post eius obitum late percrebrescente, Processus Ordinarius Informativus in Curia Derthonensi fuit rite institutus; ac post disceptationem apud S. Congregationem Rituum de more absolutam, Ioannes XXIII P. M. Commissionem Introductionis Causae sua manu signavit die undetricesima mensis martii, anno MCMLXIII. Deinde, Apostolicis Processibus tutu Derthonae tum Messanae confectis, de virtutibus fuit disceptatum, et quidem primum in Congressu Peculiari Officialium Praelatorum et Patrum Consultorum die septima mensis Iunii anno MCMLXXVII, postes in Congregatione Plenaria Patrum Cardinalium die vicesima secunda mensis Novembris eiusdem anni habita. Quibus praehabitis, Paulus VI, Decessor Noster, die sexta mensis Februarii anno MCMLXXVIII, sollemniter edixit Aloisium Orione virtutes tum theologales tum cardinales heroum more exercuisse. Mox accessit disceptatio de miraculo, per intercessionem Dei Famuli divinitus patrato, de mira scilicet sanatione adulescentis Georgii Passamonti, super qua Processus tutu Ordinarius tutu Apostolicus in Curia Laudensi habitus antes fuerat. Postquam vero Medicorum Consilium S. Congregationis pro Causis Sanctorum unanimi consensione praedictam sanationem praeter naturae vires evenisse dixerat, primum Praelati Officiales Patresque Consultores in Peculiari Congressu die octava mensis Ianuarii anno MCMLXXX habito, deinde Patres Cardinales in Congregatione Plenaria diei vicesimae secundae mensis Februarii eiusdem anni disceptaverunt. Nos vero, post relationem Nobis a Cardinali Praefecto de re factam, die undetricesima mensis Aprilis annο MCMLXXX ediximus constare de proposito miro. Cumque de existentia signorum in Congressu Ordinario diei decimae tertiae mensis Iunii eiusdem anni sat constitisset, petitam dispensationem ab altero miraculo ad Beatificationem requisito die undevicesima eiusdem mensis et anni concessimus. Quibus omnibus expeditis, Nos hanc diem vicesimam sextam mensis Octobris anno MCMLXXX ad Beatificationem sive Aloisii Orione Sacerdotis, sive Annae Mariae Sala Religiosae, sive Bartholomaei Longo statuimus. Qua, adstantibus nonnullis Patribus Cardinalibus, plurimis Episcopis et ingenti christifidelium turba, in Petriano foro inter Missarum sollemnia haec verba pronuntiavimus: «Nοs, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Bongianino, episcopi Derthonensis, Caroli Mariae Martini, archiepiscopi Mediolanensis, Dominici Vacchiano, Praelati Pompeiani seu Beatissimae Virginis Mariae a SS.mo Rosario, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Orione, Maria Anna Sala, Bartholomaeus Longo, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Aloisii Orione, die duodecima Martii, Beatae Mariae Annae Sala, die vigesima quarta Novembris, Beati Bartholomaei Longo, die quinta Octobris, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Dein sermonem de novensilibus Beatis habuimus, eorumque protectionem primi invocavimus. Ceterum haec quae gessimus rata esse iubemus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Octobris, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana