IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MULTAS INTER RELIGIOSAS
VENERABILI SERVAE DEI MARIAE ANNAE SALA,
SORORI PROFESSORE E
CONGREGATIONE RELIGIOSARUM
V. D. «MARCELLINE», BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Multas inter Religiosas
mulieres, quae vertente saeculo XIX septemtrionalem Italiam apostolica
actuositate et christianae educationis fructibus honoraverunt, singulari
profecto lumine Maria Anna Sala refulget. Quae, in pago Brivio intra
Mediolanensis archidioeceseos fines sito orta die vicesima prima mensis Aprilis
anno MDCCCXXIX, eodem die baptizata est. Parentes autem eius, honesti et pii,
maxima cum diligentia decem liberos suos in catholica religione apprime
educaverunt; neque a recta via diverterunt post ingentis familiaris
patrimonii interitum. Maria Anna, puerula adhuc, suavem indolem et suimetipsius
abnegationem estendere coepit infirmam matrem sollicite adiuvando in fratribus
sororibusque custodiendis eorumque necessitatibus providendo; sedulo etiam
eorumdem religiosa.e institutioni se vovit. Anno MDCCCXL, uti educanda interna
ingressa est Collegium Sororum v. d. «Marcelline» in pago Vimercate, ubi
pietate ac studio enituit; et die decima sexta Novembris anno MDCCCXLVI
diploma ludimagistrae primi gradus consecuta est. Illo eodem die Maria Anna
domum paternam reversa est ut domestica exsequeretur officia loco matris cuius
valetudo in peius versa erat; at, in religiosam vocationem iam vehementer
inclinans, instar Religiosae vivere coepit tempus suum partiens inter assiduam
orationem, scholam christianae doctrinae pro sororibus suis aliisque puellis,
atque opera caritatis erga pauperes. Patris dein abrupta contumacia, Dei Famula
die vicesima tertia mensis Februarii anno MDCCCXLVIII, duodevicesimο aetatis
suae anno nondum expleto, recepta est uti Postulans domo religiosa eiusdem
Congregationis in loco Vimercate. Ceterum religiosum habitum induit die
duodecima mensis Aprilis anni MDCCCXLIX et, noviciatu peractο, religiosam
professionem die tertia decima mensis Septembres anno MDCCCLII emisit coram
Archiepiscopo Mediolanensi. Statim ab Antistitis suis varia suscepit munera,
quae summa cum sagacia simul et humilitate explevit: itaque, post septem annos
actos in domo loci vulgo Cernusco sul Naviglio, ubi magistram egit etiam musices
puellarum, Mediolanum translata est, antes videlicet in collegium quod esset in
via Quadronno, ubi vices moderatricis gessit et infirmariae munere functa est in
militari nosocomio S. Lucae; dein in collegium situm in via Amadei uti magistra
scholarum superiorum, cum interea diploma altiorum disciplinarum a civili
auctoritate recepisset ; anno vero MDCCCLXVIII Mediolano Genuam se transtulit,
ubi vices gessit moderatricis novae domus illic erectae atque in superioribus
scholis docuit; decem elapsis annis Mediolanum perpetuo remeavit, ubi electa
est Prima Assistens Antistitae Generalis aliaque munera tuita est praeter
institutionem in superioribus scholis; novitiarum itaque fuit magistra, atque
bibliothecae et cancellariae domus generalis Congregationis suae praeposita.
Mediolani quidem in Domino obdormivit, crudeli interempta morbo, quem heroica
patientia pertulerat, die vicesima quarta mensis Novembres anno MDCCCXCI, suae
aetatis LXIII. Eximia fuit et est fama virtutum heroicarum a Dei Famula
exercitatarum; cui accedit egregia laus ob mirificam operam ab ea in puellarum
educatiοne collocatam, et ea quidem ratione, quasi praesaga esset necessitatum
hodiernae catholicae scholae. Perfecta sane educatrix fuit Maria Anna Sala,
quae quadraginta fere annos inter puellas transegit, eis totam se vovens,
fortiter simul et suaviter earum animos formans. Eodem tamen tempore suarum
discipularum intellectum egregie coluit. Has vero alumnas Maria Anna tenere
diligebat earumque personas reverebatur; quae causa erat, cur Dei Famulae
naturali quadam propensione oboedirent. Crescente autem sanctimoniae fama, de
eadem canοnicae inquisitiones cοeptae sunt apud Mediolanensem Curiam anno
MCMXXXI; quibus conclusis, Ioannes XXIII P. M. Commissionem introducendae
Causae beatificationis die duodetricesima mensis Ianuarii anno MCMLIX signavit.
Institutus dein est processus apostolicus ab anno MCMLXII ad MCMLXIV ac
disceptatum est de Famulae Dei virtutibus, quas eam heroum modo exercuisse
Paulus VI P. M., Decessor Noster, edixit Decreto diei vicesimae mensis Ianuarii
anno MCMLXXVII. Postes, apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum
disquisitum est, ad iuris normam, de miraculis quae Venerabili Dei Famula
intercedente a Deo acta dicebantur. Inter autem miras sanationes Causae actores
illam selegerunt qua Clothildes Perasso ab acuta peritonitide subitanea ratione
sanata est, dum Venerabilis Mariae Annae Sala intercessio invocabatur, idque,
post probationem Nostram, per Decretum publici iuris factum est die tertia
decima mensis Iulii anno MCMLXXIX. A lege autem de altero miraculo adducendo,
discutiendo, probando, attenta solida miraculorum fama eidem Famulae Dei
tributorum, Nos actores exemimus. His actis, haec dies id est vicesima sexta
mensis Octobris anno MCMLXXX, ad sollemnem beatificationem Venerabilis Servae
Dei Mariae Annae Sala ac praeterea Aloisii Orione et Bartholomaei Longo statuts
est. In qua sane, inter Missam, formulam translaticiam sollemniter recitavimus,
quae est Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Bongianino, episcopi Derthonensis,
Caroli Mariae Martini, archiepiscopi Mediolanensis, Dominici Vacchiano,
Praelati Pompeiani seu Beatissimae Virginis Mariae a SS.mo Rosario, necnon
plurium aliorum Fratrum in Episcοpatu, multorumque christifidelium explentes,
de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Orione, Maria
Anna Sala, Bartholomaeus Longo, Beatorum nomine in posterum appellentur,
eorumque festum die ipsorum natali: Beati Aloisii Orione, die duodecima
Martii, Beatae Mariae Annae Sala, die vigesima quarta Novembris, Beati
Bartholomaei Longo, die quinta Octobris, in locis et modes iure statutis,
quotannis celebrari possit. In nomine Patres et Filii et Spiritus Sancti». Quae
vero statuimus rata haberi ab omnibus volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVI
mensis Octobris, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri tertio.
AIIGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana