IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATAM VIRGINEM
CATHEDRALE TEMPLUM METROPOLITANAE ECCLESIAE
POTENTINAE
BEATAE MARIAE VIRGINI CAELO RECEPTAE
DICATUM AD HONOREM BASILICAE MINORIS
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam Virginem Mariam quavis
honesta ratione honorari, per Illamque Christum, aeternam Dei Filium,
celebrari, rem quidem semper existimavimus non modo aequam in se, cum sit ipsa
Dei Parens Angelorumque Regina, sed etiam Ecclesiae omnique ordini fidelium
salutarem, e cuius bonitate auxilia omnia illi ac praesidia in aeternam possint
sperare salutem. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Vairo, Archiepiscopus
Potentinus et Marsicensis, Litteris datis die vicesima septima mensis
Septembres, hoc anno, suo suique cleri atque populi nomine id petierit, ut
metropolitanum templum Ecclesise suae, beatae Mariae Vergini in caelum
assumptae sacrum, ad gradum Basilicae Minoris eveheremus; Nos, sive ipsius
templi ratione habita, quod antiquitate, arte, monumentis praestat, sive
pietatis ac religionis, quibus erga Deum eiusque Matrem nitet, bene fieri
censuimus, si admotae expostulationi obsecundaremus. Qua re, iis probatis quae
Sacra Congregatio pro Sacramentis et Culto Divino, factis a Nobis olim
potestatibus, hac de re egerit, placet templum cathedrale archidioecesis
Potentinae et Marsicensis, Beatae Mariae Virgini Caelo receptae dicatum, ad
honorem et dignitatem Basilicae Minoris evehi, factis nempe iuribus atque
liturgicis concessionibus, quae ad sacras aedes huius ordinis respiciunt, modo
ea servata sint, quae decreto «De titulo Basilicae Minons», die VI mensis
Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII, praeseribuntur. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI
mensis Novembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana