IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUI SUMMI DEI
S. HONORATUS EPISCOPUS CONFIRMATUR PATRONUS
PISTORUM ATQUE
FURNARIORUM IN ARGENTINA
Ad perpetuam rei memoriam. – Qui summi Dei consilio idcirco
in vertice sacerdotalis potestatis constituti sumus, ut eodem amore quo Petrus,
si fieri potest, gregem Dei et pasceremus et administraremus, id sane in omnibus
agimus, id annitimur, unde recto oblique maxima Dei gloria manet: «est enim
officium amoris pascere dominicum gregem» (Aug. In Io. 21, 15-17). Qua re, cum Venerabilis Frater
Noster Radulfus Franciscus S. R. E. Card. Primatesta, Archiepiscopus Cordubensis
in Argentina idemque Conferentiae episcopalis eiusdem Nationis Praeses, una cum
ceteris Episcopis Argentinis, electionem S. Honorati, Episcopi Ambianensis,
quem populus eius gentis tantopere colit, tamquam Patroni Pistorum atque
Furnariorum totius Argentinae rite probaverit, atque Litteris datis die decimo
octavo mensis Octobris, hoc anno, petierit ut electionem hanc et probationem
confirmaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque
Officioriim et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30; Nos, iis probatis,
quae S. Congregatio de Sacramentis et Culto divino, factis olim a Nobis
potestatibus, hac de re statuerit, admotae expostulationi concedendum esse
arbitramur. Qua re, placet S. Honoratum Episcopum esse et haberi Patronum
Pistorum atque Furnariοrum Nationis Argentinae, cum omnibus iuribus ac
liturgicis concessionibus iuxta rubricas consequentibus, contrariis minime
obstantibus, modo servatae fuerint praescriptiones «Instructionis» de qua
diximus. Ceterum paterno pectore Deum efflagitamus, ut quae decrevimus tum
sacris Argentinae Pastoribus, tum clero populoque tam dilecto Nobis bene
vertant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII
mensis Novembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana