 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULAE APOSTOLICAE
AMANTISSIMA PROVIDENTIA
AD EPISCOPOS, SACERDOTES ET CHRISTIFIDELES
ITALIAE:
SEXTO EXPLETO SAECULO
AB OBITU SANCTAE CATHARINAE SENENSIS,
VIRGINIS ET ECCLESIAE DOCTORIS
Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii
salutem et Apostolicam Benedictionem
Amantissima Providentia Dei luculenter ostendit, esse Eum actorem simulque
auctorem totius historiae, novosque semper ignes in itinere hominum suscitare.
Qui praeterea ad hoc impares omnino homines eligens, eorum ingenium ita
erigit, ut ad ea aptet, quae paenitus eorum facultates exsuperent. Neque vero
Deus hoc tantum agit ut prudentiam sapientium confundat, sed potissimum ut
virtutem suam bono in lumine collocet, quae, cum nullis hominum adminiculis
indigeat, simul ostendat ad quam dignitatem gratia ipsius eos elevet, ad
quamque amplitudinem suo ductu possit ac velit illos evehere.
Quae autem his adumbravimus, liquido patent in S. Catharinae
Senensis vita et operibus, a cuius piissimo obitu VI iamiam saecula abeunt.
Qua re aequissimo quidem animo eam tamquam exemplum fidelibus imitandum
proponimus, non modo Italis, sed et universi orbis. Namque est illa a Divino
Spiritu miris gratiae atque humanitatis usque cumulata divitiis, per dona
scilicet sapientiae, intellectus et scientiae, quibus mens humana fieri
consuevit ad divina monita mirandum in modum proclivis, “in cognitione rerum
divinarum et humanarum”. Egregie igitur possunt ei Psaltae verba
accommodari: “Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata
vestigia mea”; item illa: “Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti
cor meum”.
I
Nimirum cum Catharina, anno MCCCXLVII est hanc in lucem edita,
Italiae atque Europae condiciones sane erant in multam angustiam adductae; iam
enim imminebat “pestis illa nigra” quae insequenti anno grassabatur ac
vastitatem et mortem in omni loco, ac paene in omni familia spargebat.
Ceterum, et alia mala et incommoda civilem id temporis societatem
perturbabant, ut sunt bella et illud maxime “centum annorum”, quod acerbum
ac diuturnum inter Galliam ac Britanniam exarsit; et incursiones exercituum
mercennariorum; cetera. Si vero ad sacra animadvertas, longe praecipuus
saeculi illius eventus fuit commoratio Romanorum Pontificum Avenionensis; ac
praeterea Schisma illud Occidentis, ad annum MCCCCXVII usque productum. Atqui
Senensis Virginis historia his adiunctis inseritur, in iisque Catharina primas
quodammodo egit.
Infectoris pannorum filia, eademque viginti quinque filiorum
paene ultima nata, quam maturrime illa intellexit quae tempora poscerent. Qua
re, apostolica vivendi forma Dominicanorum allecta in Tertii Ordinis grege
annumerari se petiit (pias has mulieres “Mantellatas” cognominabant);
quae, tametsi proprie Sorores non erant, neque in communi degebant, alba tamen
veste fuscoque Fratrum Praedicatorum pallio induebantur.
Cum adhuc admodum adulescentula esset, pietate erga pauperes
et aegrotos flagrabat; patientia item in hominum invidia daemonumque bellis
interioribus ferendis nitebat; prudentia insuper et humilitate in agendo, in
iudicando praestabat; eamque suscepit eo tempore vitae rationem, iisque agendi
principiis se gubernabat, quae apte in posterum discipulis suaderet: scilicet
“nullos intemperantis naturae motus tolerari oportere, quin corrigantur”.
Circumdabat autem Catharinam varius discipulorum coetus,
cuiusvis ordinis et loci; quos tum pura eius fides trahebat, tum ingenue
exceptum ab illa verbum Dei, nulla neque attenuatione neque praeiudicio. Erant
autem hi discipuli ex ordine laicorum, e Mantellatarum agmine, e Religiosorum
familiis, interdum vel prodigiis moti. Omnes autem hoc Catharinae promisso
confirmabantur: fore ut eis illa ubivis terrarum adesset, quorum etiam errores
lueret. Neque non dictis satis fecit.
Ceterum Deus eam quasi alumnam docebat; eique paulatim quid
animae eius utile esset, aperiebat.
Eius autem virtutis ascensus tamquam in fastigio stetit cum spiritualibus
nuptiis in fide factis; quibus iudicaret quidem quispiam factum esse ut eius
vita in una solitudine et contemplatione tota exhauriretur. Contra, Deus per
invisibilem anulum, illam idcirco sibi constringebat, ut una secum coepta
regni sui iniret. Atque illa rem sic intellexit, perinde ac si a caelesti
Sponso se separari oporteret; sed confirmavit cor eius Christus sui consilii
esse eam sibi arctius coniungere per “proximi caritatem”, id est, sive per
dulce animi vinculum, sive per exteriores labores, seu per rem mysticam
socialem, quam dixerunt.
Id autem in altiora spatia impulit, quae menti et inceptis
eius late patebant. Iam ergo illa a conversione singulorum peccatorum ad
conciliationem personarum ac familiarum incumbere, quas improba iurgia in
vicem opponerent, aut etiam urbium et rerum publicarum. Neque vero timuit
Catharina per hostiles partes transire, neque continuerunt eam aucta fere in
immensum negotia, quamvis principio terruissent ad usque fletum. Ceterum
interior divini Magistri instinctus quasi crescentem eidem ipsi humanitatem
aperuit. Qua re, quamvis tenuis esset opificis filia nullisque litteris,
utpote sine schola atque ingenii cultura, tamen mundi necessitates eius
temporis eo intellectu comprehendit, ut sui vici urbani limites longe
superaverit, laboresque suos ad universam hominum societatem extenderit, adeo
ut iam nullus aut eius audaciae aut studio quaerendi animos modus esset.
Catharina ipsa auctor est, olim Deum imposuisse “Crucem in collum, oleam in
manum ipsius”, ut illa utrique populo ferret, christiano videlicet et
infideli, perinde ac si Christus eam ad munus suum proprium universorum
procurandae salutis evexisset.
Quo vero melius eam mysterio suae redemptionis aptaret, atque
indefesso apostolatus operi pararet, Deus Catharinae stigmata impressit, die
nempe primo Aprilis, anno MCCCLXXV, in templo S. Christinae, Pisis.
Nihil ergo mirum si, vix viginti novem annos nata, sui muneris
magnitudinem plane percepit, quod “in Christianorum aequilibritate iterum
componenda” consistebat. Ceteroquin plures iam annos “sanctum transitum”
propugnabat ad Terram Christi sanctam in libertatem vindicandam, hoc sane
gemino concilio: ut videlicet a pernicioso fratrum bello abduceret animos,
atque cum infidelibus “fidei condimentum” communicaret.
Eodem ardore, ac paene maiore dicamus, Summum Pontificem
hortabatur ut mores Ecclesiae in melius corrigendos curare, sumpto initio ab
integrorum Pastorum creatione; in quam rem profecto verba ardentissima
adhibebat, cum ei “Ecclesia esset ipse Christus”. Atque mala quidem
reprehendit ac denuntiat, sed cum incredibili maerore, ostendens erga
Ecclesiam quasi matris amorem, consiliorum virilium haud expertem, cum Summo
Pontifici Gregorio XI scribit: “I statim ad sponsam tuam, quae pallida
praestolatur, eique restitue colorem”; “cor amissum ei redde igneae
caritatis: nam tam multus est ei ab iniquis devoratoribus sanguis exsuctus, ut
ore toto expalluerit”.
Iam autem tempus imminet facinoris eius pulcherrimi Anno enim
MCCCLXXVI Avenionem se contulit, pacis conciliatrix inter Sanctam Sedem et
urbem Florentiam: arduae sane rei, quae duobus tantum annis post feliciter
cederet, idque nonnisi iterata mediatione. Sed interim his maiora Catharinam
premebant. Qua re beata Virgo Senensis Raimundo Capuano eodemque confessario
suo, ante praemisso, ad Pontificem litteras dat, quibus “Christi Crucifixi
nomine”, tria expromit agenda potissimum Pontifici, si velit quoquoversus
tranquilla pace frui, hoc est: ut dignos Episcopos constituat, Crucis signum
extollat in Terram Sanctam recuperandam; Sedem pontificalem Romae restituat.
Nempe eius oratio vocem Prophetarum sapit, maxime cum de
Ecclesiae paupertate hactat, atque damna bonorum temporalium, quanta essent,
attingit. De reditu vero Vicarii Christi in Sedem suam, positis ambagibus,
haec habet: “Responde Spiritui Sancto, qui te vocat. Ego autem dico tibi:
Veni, veni, veni”. Quem postquam cohortata est ut “ceu mitis agnus”
redeat, quo maiorem dictis vim addat, hoc subiungit, ingenua libertate
dicendi: “Esto mihi vir fortis, non haesitabundus”. Ceterum maeror
tardissimae morae atque tot animarum ruinae has ab ea voces eliciunt: “Eheu
mihi, Pater, quae dolore deficio, neque tamen mori valeo”.
Ubi autem die XVIII Iunii Avenionem pervenit, tunc per viva
colloquia cum Pontifice, nulla usa aut iactantia aut timiditate, profecto
effecit ut eius officii conscientia praepolleret, utpote dilationem nullam
recipiens. Qua re plus Pontifex, diu fluctuans, in eam tandem opinionem venit
per Virginem Senensem revera Deum loqui, qui de sua voluntate eum certiorem
faceret.
Ad Gregorium autem quod attinet, Avenione die XIII Septembris,
anno MCCCLXXVI relicto, Romam die XVIII Ianuarii insequentis anni pervenit,
adclamante felicissime populo.
Serius vero Catharina, post legationem in “Valdorciam”
administratam, rem de pace cum Florentinis concilianda iterum suscepit; ac
parum abfuit, quin, anno MCCCLXXVIII, in tumultu necaretur. Hac de re
amabiliter querebatur, quod, postquam ad martyrium paene accessisset, “aeternus
Sponsus ei quasi valde illusisset”.
Sed heu! Eo anno, electo inter tumultus post Gregorii mortem
Urbano VI, viro certe paulo rigidiore eodemque ad morum reformationem
inclinato, magnum Schisma oritur, quo per quadraginta fere annos est unitas
Ecclesiae turbata. Catharina, tametsi praeviderat, vulnus illud mortiferum in
sua carne tulit. Ac, ceteris omnibus posthabitis, omnes vires suas eo
intendit, ut unitatem mystici corporis Christi resarciret, pro unico atque
vero Pontifice dimicans. Inde vero ardentissimae eius litterae bene definiri
possunt “nuntiae unitatis christianae”, ob quam, summa erga Ecclesiam et
Pontificem dilectione, flagrabat eius anima.
Scilicet Catharina, ab Urbano VI Romam accita, eo alacris et
prompta advolavit, ubi iam, quasi in arce ipsius Ecclesiae, ageret. Monere
igitur ac suadere ut “dulci Christo in terra” ii uni praesto essent qui
integritate vitae niterent, quique consilio, precatione, sanctitate
assisterent. E domo ipsius, in Via “a Papa” (res notatu digna) sita,
iamque in domicilium publicorum oratorum conversa, litterae ac nuntii ad
potentes Italiae proficisci, ad Reges Europae, ad Cardinales repugnantes, ad
servos Dei ope egentes. Sancta Virgo, praeterea, milites pro Urbano dimicantes
animo confirmabat, tumultuantem populum Romanum placabat, impetus Pontificis
temperabat, sepulchrum beati Petri non sine negotio petebat, ubi preces
funderet.
Sic annum cum semisse duri atque inexhausti laboris
consumpsit, preces fundens amoris plenas: “Deus aeterne, aiebat interdum,
suscipe vitam meam hanc tamquam hostiam, in hoc mystico Ecclesiae sanctae
corpore”.
Ita, inter invocationes atque vehementissima animi desideria,
Romae moritur, die dominico XXIX mensis Aprilis, anno MCCCLXXX, tres ac
triginta annos nata, quot Sponsus eius Crucifixus vixerat.
Eius corpus conditum est Romae, in templo S. Mariae supra
Minervam; ibique colitur sub ara maxime. Caput vero Senas missum est, atque
per triumphum a clero populoque exceptum, praesente Lapa, Catharinae matre. In
qua urbe et asservatur, in templo S. Dominici.
Catharina in Sanctorum album relata est a Summo Pontifice Pio
II, per Bullam “Misericordias Domini”, die XXIX mensis Iunii, anno
MCCCCLXI; ac per hoc fuit illa sollemniter ceu specimen sanctitatis Ecclesiae
universae proposita. Ceterum Catharina in exemplum sumi potest excelsae illius
magnitudinis, ad quam simplex de populo mulier evehi potest, omnipotentis Dei
gratia suffulta.
II
Iam si ad Catharinam litteratorum more respicias, mulierem
quidem dices prorsus singularem. Nam, licet nullius ludum frequentasset,
essetque illitterata (fortasse tardius atque imperfecte didicit), tale tamen
corpus scriptorum dictavit, ut in optimorum auctorum Italorum numero saeculi
XIV in scriptoribusque mysticae disciplinae maximis locum haud minimum teneat
adeo ut titulum Doctoris Ecclesiae meruerit, quo est a Paulo VI, Decessore
Nostro die IV mensis Octobris, anno MDCCCCLXX insignita.
Supersunt eius Epistulae CCCLXXXI, ad humiles ad proceresque
missae viros. Inest in illis insignis atque egregia pietas, quae luculenter
ostendit eam iis, quas exprimit, vesci, idque abundanter, ingenua sane et
eloquenti usam oratione, interdum poeticis etiam distincta luminibus. Nitent
etiam Epistulae illae flagrantissimo studio erga hominem, imaginem Dei simul,
simulque peccatorem; erga Christum Redemptorem, praeterea, elusque Ecclesiam,
agrum videlicet, in quo Salvator noster efficit, ut sanguinis sui thesaurus
fructus edat in hominum salutem. Deprehenditur quoque in illis tener animus,
quasi ad omnes hominum subeundos labores natus; et ingenii celeritas; et
fides, urens quidem ceu ignis in reprehendendis vitiis, mitescens tamen cum
tepidos admonet, aut recreat adflictos. In hac autem agendi ratione nihil
fucatum aut tritum invenias, sed solidum vigorem etiam in ipsa pietate.
Praeter Epistulas Catharina inter annos MCCCLXXVII-MCCCLXXVIII
per varia temporis ac negotiorum intervalla, librum dictavit, qui plerumque
inscribitur Dialogus de divina Providentia, seu De divina doctrina, quo
stupens elus anima cum Domino colloquitur, ac quae aeterna Veritas ei de bono
Ecclesiae, huius filiorum, universi orbis quaerenti dixerit, refert. Eminent
in hoc opere sensus propheticus, ingenii aequitas, perspicuitas in dicendo;
atque una cum augustissimis religionis nostrae mysterlis, de altissimis etiam
quaestionibus rei asceticae ac mysticae Catharina disserit. Constans autem et
pia Virginis mens ad fratres usquequaque respicit qui sunt in mundo, quos ad
mala quacque pronos videt, quosque adnititur e mortali veterno excitare
dormientes. Interim animi humani indagatrix acerrima, quae sit via
perfectionis multa luce collustrat, hominisque provectionem celebrat, qui, si
Christum oboedientem sequatur, certe viam tutam inveniet ad beatam Trinitatem.
Prospectus vero editus et apertus, rerum veritas, quas
Catharina experta hactat, verborum sententiarumque vigor et splendor, faciunt
ut opus hoc “egregium flos habeatur Litterarum Religiosarum Italae stirpis”.
Sunt denique Orationes, seu preces, ex ore ipsius excerptae
ultimis vitae annis, quibus Virgo Senensis eflusissime ac sollicito animo cum
Deo quasi praesente loquitur. Agitur de precibus subito factis ex eius mente,
luce mersa divina, profluentibus, atque e corde manantibus de hominum miserlis
adflicto; quae nullis tritis aut sententiis aut expostulationibus indulgentes,
vivae sunt et confidentes, ac, tametsi interdum verbis audacibus explicatae,
sunt tamen omnino sincerae ac rectae.
III
Figura vero omnium maxime expressa et amplissima, qua utitur
huius veritatis et amoris Magistra, est pontis imago; qua profecto fere opus
sancti Ioannis a Cruce praeoccupat, quod inscribitur “Ascensus in Montem
Carmelum”. Adumbratur autem per illam imaginem i ter hominis a peccato ad
verticem perfectionis, pressa quidem, sed subtili inquisitione psychologica.
Totius vero hactationis propria ac principalis qualitas in eo est posita ut
“Christocenhismum” vehementer redoleat, in quo nititur: pons enim iste
Christus Iesus est, sive ipsa corporis figura in ligno suspensi, sive doctrina
ac gratia sua.
Tunc autem pons iste immensae voragini, per peccatum effectue,
ac limoso corruptionis saeculi flumini, ad caeli terraeque ripas coninngendas,
impositus est, cum Dei Filius carnem sumpsit, divinam humanamque in se
copulans naturam; estque unica iis via, qui vere velint ad vitam aeternam
pervenire. Quippe omnis homo, gratiae Christi allicientem virtutem sequens
(Io. 12, 32: “omnia traham ad meipsum”) et paulatim laqueos peccati
abrumpens, e timore imperfecto, seu servili, se eripit; item amorem sui
sensibilem ac spiritualem exuit, omnemque imperfectionem deponit.
Interim fit ascensus, totus in amore; siquidem Catharina cum
divo Thoma optimisque theologis de vitae perfectione ita sentit, ut eam in “virtute
caritatis” ponat, atque cum Concilio Vaticano II conspirat, sive in hoc,
quod attinet. Statuit sive ad universalem vocationem ad sanctitatem vero tres
gradus in Christo-ponte (“scaloni” dicit populari lingua) quos conscendat
anima, quibusque significantur vel tres animae facultates, elatae amore, vel
tres status progredientis animae: imperfectorum, perfectorum,
perfectissimorum.
In hoc ergo ponte, scalis simili, gradus primus consistit in
amore servili, alter in amore qualis est amicorum, tertius in amore filiorum.
Divisio vero ternaria non simpliciter tormam illam primis
lineis designatam ac tralaticiam hactationis sequitur, sed didactica ratione
multa praebet per proprias rerum adnotationes, ad gradus illius ascensus
attinentes, ac modum superandi stationes inferiores, ut ita loquamur,
itineris; idque ea indagandi ratione, quam ex cotidiano usu animorum Catharina
colligit.
Etiam sequentia Dialogi capita, quem Hactatum lacrimarum
vocare consueverunt, eandem viam et rationem ineunt, ascendentis itineris
nempe, sed modo omnino novo; atque documento sunt fuisse Catharinam non solum
fertilis ac singularis ingenii, sed etiam maturae ac definitae artis
didacticae Magistram, tametsi dictabat ex tempore.
Quamquam spiritualis progressus non est solum res
uniuscuiusvis personae. Scit enim probe sancta Catharina, ut omnes Sancti,
esse et alios, et proximum momentum magnum habere; ac bene percipit amorem
proximi cum Dei amore esse arcte conexum et aptum quemadmodum etiam
Sacrosanctum Concilium Vaticanum II in luce collocat.
Eius ipsius est illa inopinata vox, quam Christi ore
pronuntiat: “Te doceo nullam fieri virtutem, nisi per proximum per omnesque
eius defectus”. Quae certe Catharina ita vult intellegi, proximum, ob
gratiae atque caritatis communionem, bono vel malo, quodcumque gerimus,
alligari; sed horum intellectus verborum latior: nempe esse proximum veluti
“instrumentum” per quod potissimum caritas operetur, atque locum ubi in
primis virtus necessario exerceatur, si non unice.
Interdum ipsum aeternum Patrem inducit, dicentem: “Anima
quae me vere amat, ea etiam proximo suo operam navat; ... ac, quanto me amat,
tanto illum amat: nam amor in proximum a me profluit.
Haec profecto via est, quam ostendi ut exerceatis et
exploretis virtutem in vobis; qui, cum nulli mihi esse utilitati possitis,
proximo commodo sitis oportet”.
Ex quo principio sescenties inculcato, sequitur ut proximus
sit veIut ager in quo dilectio fraterna, patientia, iustitia socialis maxime
pateant, exerceantur, investigentur, definiantur. Nam inhaerentes in usu
cotidiano cum aliis ipsae simultates virtutem probant, atque, firmiter servata
comparatione cum Dei dilectione exsistentiali, “eadem perfectione qua amamus
Deum, rationalem creaturam nos etiam amamus”.
Quod autem Catharina solidae humanae necessitudinis argumentum
tam premit, eo etiam conducit, ut in luce ponatur radix ima fraternitatis
humanae, quam Christus docuit. In his enim rerum adinnctis, unusquisque
hominum fit alterius paene complementum. Atque ad hoc divina Providentia alios
aliis tum corporalibus tum moralibus donis cumulavit, ut hominum quilibet
aliorum ope indigeat, “atque ita necessario detur materia in vicem utendae
caritatis”, omnesque obligentur hac quasi reciproci auxilii necessitate,
sicut corporis membra.
Eadem lege etiam in Ecclesia universa est haec partium
necessitudo: quod per allegoriam trium vinearum ostenditur: propriae seu
personalis, videlicet, ad proximum pertinentis atque universae populi Dei.
Harum autem duae priores ita inter se coalescunt, ut “nemo sibi bene facere
possit, quin simul et proximo bene faciat; neque male quis agat erga se, quin
etiam erga proximum”.
Sed in delineanda conexione cum tertia vinca summa Catharinae
aequilibritas et ordo mirabilia liquet. Namque in hac universali vinca, seta
est unica atque vera vitis, nempe Christus Iesus, in quam unaquaeque vitis
inseratur oportet, ut vitam hauriat. In hac vinca operariorum praecipuns est
Papa, “Christus in terra, qui sanguinem eius nobis administrare debet”;
cui nimirum quilibet alius operarius obnoxius est, sive ob debitam
oboedientiam, sive quia “ipse sanguinem mitis Agni quasi clavi condit”.
Scilicet his sententiis luculenter Petri primatus exprimitur tum magisterii
tum regiminis, “a prima suavi Veritate statutus”, quo quidem primatu et
institutio et charisma inter se iunguntur in Christo, qui eorum est fons
unicus.
Ad hanc legem tota respexit Catharinae, hulus quasi angeli,
Ecclesiae custodis tutelaris, industria pro Romano Pontificatu.
Munus sane ingens, quod Catharina Senensis, iuxta arcana
Divinae Providentiae concilia, in historia salutis, tuita est, non quidem
fluxit cum beatissimae illius exitu ad caelestem patriam. Ipsa enim salubriter
Ecclesiae prodesse perrexit sive per egregia virtutis exempla, sive scriptis
suis admirabilibus.
Qua re Pontifices Summi, Decessores Nostri, perenne momentum
eius uno ore laudarunt; eamque fidelibus Christi per saecula proposuerunt
admirandam et imitandam. Quorum profecto Pontificum, ut nonnulla subiciamus,
Pius II in Bulla Canonizationis eam definit, propheticis quasi vocibus usus:
“Illustris et indelebilis memoriae Virginem”; Pius IX, anno MDCCCLXVI, eam
alteram Romae Patronam renuntia Pius X eam mulieribus ab Actione Gatholica
exemplar destinavit, quarum etiam Patronam edixit; Pius XII S. Franciscum
Assisiensem atque S. Catharinam Senensem Patronos Italiae principes, datis
apostolicis Litteris “Licet Commissa”, die XVIII Iunii, anno MDCCCCXXXIX,
declaravit; qui praeterea in sermone, sane memorabili, quem de iis in templo
S. Mariae ad Minervae, die xv Mai anno MDCCCCXL habuit, Catharinae Senensi hoc
praeconium attribuit: “In hoc serviendi Ecclesiae ministerio vos pulchre
intellegitis, dilecti Filii, Catharinam tempora nostra haec antevenisse, per
talem scilicet agendi rationem, quae, dum animas catholicae gentis amplificat,
Senensem Virginem prope fidei ministros collocat; subiectam, nempe, eandemque
in propaganda veritate, in restaurando ordine morali ac sociali humani
consortii sociam”.
Neque vero minus vividae neque aetati nostrae minus
accommodatae sunt laudes quas de persona atque industria Catharinae habuit
Summus Pontifex Paulus VI, f. r., qua occasione sacra eius anniversaria
faceret. E cuius Venerabilis Decessoris Nostri sermone haec profecto referre
placet, quae, ut his temporibus, praevalida videntur: “Sancta Catharina (sic
set Paulus VI, die xxx Aprilis, anno MDCCCCLXIX) adamavit Ecclesiam secundum
duplicem eius naturae faciem: mysticam, videlicet, spiritualem, invisibilem,
sive essentialem, Christum Redemptorem gloriosum recto respicientem, qui
sanguinem suum (numquis de Christi sanguine tantopere locutus est ut
Catharina?) fundere in mundum per Ecclesiam suam non cessat; iuxta alteram,
praeterea, faciem, id est humanam, historicam, hierarchicam, quam videmus,
quaeque numquam est a priore distincta. Atque hic quaerendum est num censores
nostri qui hodie de aspectu Ecclesiae quatenus est institutio, tam severe
iudicant, hanc convenientiam perspicere valeant”.
Quamquam, Paulus VI egregiam suam opinionem de perpetuitate
doctrinae asceticae atque mysticae Catharinae tunc maiorem ostendit, cum
maiore etiam auctoritate ei pariter ac Sanctae Teresiae Abulensi titulum
Doctoris Ecclesiae attribuiti qua opportunitate de mira eius quoque sapientia
pracdicavit, in Vaticana Basilica S. Petri, die IV Octobris, anno MDCCCCLXX.
Scilicet si ad vitam industriam Catharinae respiciamus, sive
litterariam sive apostolicam, id idem cum illa a Deo factum esse videtur, quod
olim nonnullos Episcopos, Petri limine visentes, monuimus, Spiritum Sanctum
nempe semper aliquid agere et moliri ad fidelium mentes instinctu suae
veritatis illuminandas, eorumque corda suo amore inflammanda. Has tamen fidei
perceptiones, atque hunc serisum fidelium non abhorrere ab Ecclesiae
magisterio, quo tamquam instrumento Spiritus Sanctus uti, quodque sua fulcire
virtute. Tum solummodo, cum Christi fideles verbo Dei aliti fuerint, sancteque
integreque prodito, charismata, sive dona eorum propria, res fieri operosas,
easdemque fecundas.
O trahat, dilectissimi Fratres ac Filii, exemplum S.
Catharinae - cuius vita tam negotiosa fuit, atque tum Patriae tum Ecclesiae
fertilis: nam fuit acque ad Spiritus Sancti instinctum docilis, acque
magisterio Ecclesiae parens - trahat, inquimus, plurimos in maiorem
admirationem atque imitationem eius eximiarum virtutum: per quod
confirmaretur, si accidat, fuisse et esse eius mortem vere pretiosam in
conspectu Domini, ut “mors Sanctorum eius” esse consuevit.
His ergo animi Nostri sensibus patefactis, vobis, Venerabiles
Fratres ac dilecti filii ex Italia, necoon universis qui ubique terrarum hanc
anniversariam memoriam mortis sanctae Catharinae Senensis piis recolunt
mentibus, nominatim Ordini Fratrum Praedicatorum atque Monialibus et Sororibus
quae secundum elusdem religiosae Familiae instituta vitam agunt Deo
consecratam, Benedictionem Apostolicam amanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Aprilis,
in memoria Sanctae Catharinae Senensis, Virginis et Ecclesiae Doctoris, anno
MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright 1980 © Libreria Editrice Vaticana
|