IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTUS ANTONIUS
FIT FACULTAS SACRAS EXUVIAS S. ANTONII PATAVINI
INSPICIENDI ATQUE RECOGNOSCENDI
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Antonius, quem
Lusitania nobilis terris edidisse gloriatur, non solum vitae sanctimonia
excelsisque virtutibus, sed et evangelicae doctrinae splendore atque
miraculorum inclita fama, velut splendidissimum sidus «orbem universum
illuminavit et adhuc fulgentissima luce collustrat»; eiusque sepulcrum, quo ceu
thesauro felix gaudet Patavina civitas, numquam intermissa Christifidelium
veneratione ad nostra usque tempora inclaruit. Libet autem, septies iam
centesimo ac quinquagesimo instante anno a beati huius Τhaumaturgi obitu, factor
praecipua memoratu digna, quae circa gloriosum sepulcrum atque continens
templum saeculorum decursu gesta sunt, breviter evocare. Constat in primis
sacrum Antonii corpus ex Arcellae suburbio, in quo sub vespere dici XIII Iunii,
feria VI anno MCCXXXI, ad superos excesserat, in urbem Patavium gestiente populi
multitudine delatum, in templo Sanctae Mariae Dei Genetricis primum fuisse
depositum; deinde post annos triginta duos venerandas exuvias rite recognitas
in nonam aedem ad eiusdem Sancti honorem magnificentissime exstructam, magna cum
sollemnitate fuisse translatas. Haec omnia die VIII Aprilis, anno MCCLXIII, in
octava Dominicae Resurrectionis peracta sunt, praesente S. Bonaventura, tunc
Franciscalis Ordinis Generali Ministro. Qua occasione, prout histοrica
tradiderunt monumenta, carne iam in pulverem redacta, lingua, quae Christi tuba
exstiterat, sic integra rubensque reperta fuit, ut viventis hominis esse
videretur. Quam seraphicus Doctor in manibus reverenter accepit, atque in
divinas laudes prorumpens adstantibus ostendit; quam et iussit seorsum
honorifice collocare. Postea vero urna, sacras complectens reliquias, die XIIII
Iunii, anno MCCCX, ad eum templi situm, in quo hucusque asservatur ut fertur,
posita fuit. Nova dein exuviarum recognitio acta est die XV Februarii, annο
MCCCL, adstante Vidone S. R. E. Cardinali de Francia, Clementis Papae VI Legato,
qui, pietatis causa, ob insigne a S. Antonio receptum in vitae discrimine
beneficium, Patavium adveniens, novam fieri curavit sacrorum ossium repositionem
in arca, conspicuam vero capitis partem in pretiosissima theca, suis sumptibus
affabre elaborata, reposuit. Ex quo tempore venerabilem urnam ad nostros usque
dies clausam undequaque mansisse satis constat. Ipsum vero Patavinum S. Antonii
templum, artis magnificentia ac iugi populorum veneratione clarum, ad Basilicae
gradum ac dignitatem iamdiu evectum, Pius Papa XI, die XXV Maii, anno
MDCCCCXXXII, Basilicae Pοntificiae titulo decoravit. Nuper vero, cum
septingentesimus et quinquagesimus annus a beati Antonii Patavini morte iam
inmineret, dilectus Filius Vitalis Bommarcο, Minister Generalis Ordinis Fratrum
Minorum Conventualium – quorum curae Antoniana Basilica inde ab initus
concredita est – in eum potissimum finem ut gloriosi sepulcri conservationi
aptius consuleretur simulque ea omnia removerentur, quae eius decorem, temporis
usura aliisque de causis, imminuissent, enixas Nobis admovit preces,
Venerabilis Fratris Antonii Mauro, Archiepiscopi titulo Thagastensis, ad
Antonianam Basilicam hanc Pontificii Delegati, commendatione suffultas, ut
necessaria et opportuna tribueretur facultas arcam aperiendi, et S. Antonii,
sacerdotis Ordinis Minorum et Ecclesiae Doctoris, reliquias recοgnοscendi ac
denim religiose componendi. His profecto expοstulationibus benevole concedere
cupientes, totem negotium, ut in re tanti momenti, peculiari Commissioni
ecclesiasticae moderatrici, cuius Praeses esset Venerabilis Frater Koster Petrus
Palazzina, Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum Praefectus, demandare
opportunum duximus, eidemque alterum coetum, technicum, ut aiunt, aducere.
Itaque, harum Litterarum tenore, eidem Commissioni ecclesiasticae et cοetui
technicο necessarias et opportunas concedimus facultates sepulcralem S.
Antonii arcam, inspectionis et recognitionis gratia, aperiendi eaque omnia
exsequendi, quae necessaria vel utilia visa fuerint, tum ad tutiorem
conservationem, tum ad aptiorem venerandae arcae custodiam, attenta peculiari
Promotοris Fidei instructione, ita quidem ut essentialis eiusdem arcae situs et
conformatio intacta maneant, nec quidquam ex sacris ossibus distrahatur,
exceptis mirioribus quibusdam particulis quae disiecta forte inveniantur, de
licentia dumtaxat Commissionis Praesidis. Sacris demum exuviis dignum in modum
denuo compositis, obseretur urna, atque sigillis communiatur; arca vero
secundum primigeniam formam, circumcludatur, nullo umquam tempore absque Romani
Pontificis venia deinceps aperiendi. Omnium autem quae peracta fuerint accurata
per Notarium scripto fiat relatio, authenticis provisis exemplaribus, quorum
alterum Sacrae Congregationi pro Causis Sanctorum tradatur, alterum in
tabulario Patavini Coenobii S. Antonii asservetur. Contrariis quibusvis minime
obstantibus, servatisque legibus liturgicis aliisque normis in sacrarum
reliquiarum recognitione servandis.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I
mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana