The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UT EST CONSUETUDO

CIVITAS IALESPOLITANAE PATRONUS APUD DEUM
SANCTUS EXPEDITUS MARTYR CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ut est consuetudo, ita et in praesentia Populus Dei experiendo probe novit quantum vitae christianae proficiat pietas erga claros Ecclesiae filios qui, in Sanctorum numero ab Apostolica Sede publice collocati, evangelicae perfectionis exemplaria fuerint in terris optimique coram Deo intercessores sint in caelis. Huius rei plane sibi conscii, non solum clerus ac fideles dioecesis Ialespolitanae Sanctum Expeditum martyrem peculiari pietate venerantur et colunt tamquam illius Civitatis Patronum apud Deum, sed etiam Episcopus ipse Ialespolitanus, cum talis Patroni electionem ex communi cleri ac fidelium optato approbavisset, nuper ab Apostolica hac Sede poposcit ut praestituta probataque electio rite confirmaretur. Nos igitur de sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino deque summa potestate Nostra Apostolica, cum memoratae res sint ad statutum ius peractae, Sanctum Expeditum, martyrem, Civitatis Ialespolitanae apud Deum Patronum confirmamus, cunctis adiectis iuribus liturgicisque privilegiis iuxta ipsam eiusdem Sacrae Congregationis Instructionem «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» sub n. 30. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et in posterum habeant effectus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 

top