Ad futuram rei memoriam. – Cum ducentesimus et
quinquagesimus feliciter recurreret annus impletus ex quo fideles Fodiani
mariali, ut fertur, prodigio sunt ditati cumque secundum etiam revolveretur
saeculum postquam imago Beatae Mariae Virginis vulgo «Iconavetere» appellata
a Petriano Canonicorum Collegio coronata est, Venerabilis Frater Iosephus
Lenotti, Archiepiscopus Fodianus, datis litteris die XII mensis Decembris anno
MCMLXXX, vota quoque cleri ac populi significans, a Nobis enixe petivit ut illam
imaginem Nostro nomine et auctoritate pretioso sineremus diademate redimiri. Nos
igitur huiusmodi precibus libenti animo cupientes obsecundare, de sententia
Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, hisce Litteris Nostraque
Apostolica potestate Fodiano Ordinario eas partes committimus ut imagine Beatae
Mariae Virginis vulgo «Iconavetere» nuncupatae et in templo cathedrali eiusdem
archidioecesis impensis fidelium obsequias excultae, die suo arbitrio deligendo,
iuxta ritum formulamque praescriptam, pretiosam coronam Nostro nomine et
auctoritate imponat. Nos vero minime dubitamus quin haec sacra sollemnia in
religiones bonum populique spirituale emolumentum bene vertant; pariterque fore
confidimus ut eius urbes cives, quin immo totius Fodianae Ecclesiae
Christifideles ad caeli Reginam venerandam magis magisque in dies incitentur.
Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXI
mensis Ianuarii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana