Ad perpetuam rei memoriam. – Tanta est Nostra erga
beatissimam Virginem Mariam pietas et religio (est enim eadem Christi, Filii
Dei adorandi mater; et patrona christianorum sollicita; et exemplar omnium
virtutum in quοd intueamur), ut non solum Ipsi hau e sanctissimam matrem devota
mente veneremur, verum etiam ea omnia libentissime fieri sinamus, quae eius
honori ac laudi cedere prοvideamus quicquid enim matrem honorat, id in Filii gloriam redundat.
Qua re, cum Venerabilis Frater Alonsus Arteaga Yepes, Episcopus Ipialensis, ab
hac Apostolica Sede suo suorumque cleri ac populi nomine petierit, ut Beatae
Virginis Mariae imaginem, quam populus «Nuestra Señora de la Visitación»
cognominat in dioecesi Ipialensi, nomine atque auctoritate Nostra pretioso
diademate redimire posset, Nοs, considerato posse per hoc non solum templi nomen
augeri, sed etiam, praesertim, cultum tantae matris intendi, pietatem filiorum
accrescere, quam tot saecula in pectoribus aluerunt, aequo sane animo postulatis
concedimus. Placet ergo Venerabilem Fratrem Episcopum Ipialensem, quo die velit,
imaginem Beatae Mariae Virginis Dominae Nostrae a Visitatione, in urbe Ancuya
veneratam, inter Missae sollemnia stato ritu ac caerimonia pretioso diademate
redimire, nomine scilicet atque auctoritate Nostra, cοntrariis nihil
obstantibus. Quod faustum, felix fortunatumque sit sive Pastori, sive sacro
eius gregi.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIX
mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana