IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE SACRA
CATHEDRALE TEMPLUM DIOECESIS VESTANAE BEATISSIMAE
VIRGINI MARIAE CAELO RECEPTAE SACRUM TOLLITUR
AD BASILICAE MINORIS GRADUM HONOREMQUE
Ad perpetuam rei memoriam. – Quae sacra sedes praeclaro sub
titulo Beatissimae Virginis Mariae caelo receptae exstat sublimis atque eminet
media ipsa in urbe Vestana, longo iam saeculorum decursu non solum praesidia
certa fidelibus porrexit ac refugia a fidei saepius hostibus verum praesentia
etiam usque ad tempora tam solacium praebet marialis pietatis, quae continenter
ibidem studioseque exercetur, quam sese ipsa praestat veluti totius illic vitae
actionisque catholicae fontem et caput. Cum autem redintegratum nuperrime
aedificium novo quodam renideret splendore simulacrumque ideo Virginis
Merinensis «a Puritate» nuncupatae vel magis intus refulgeret, Venerabilis
Frater Valentinus Vailati, Archiepiscopus Sipontinus ipseque Administrator
perpetuus Vestanus, suas libenter fecit Capituli cathedralis omnisque
communitatis Vestanae preces petivitque ab hac Apostolica Sede ut eadem
historia et arte insignis sedes rite proveheretur ad Basilicae Minoris
dignitatem. Nos itaque vicissim, plane confisi futurum esse ut auctus
cathedralis illius templi honor simul permοveat Christifideles Vestanos
acriorem ad sensum usumque constantiorem propriae fidei simul promoveat
florentem iam cultum erga Sanctissimam Dei Genetricem, obsecundamus exhibitae
rogations atque e Sacrae Cοngregationis pro Sacramentis et Cultu Divino
sententia deque apostolicae potestatis Nostrae plenitudine constituimus harum
litterarum virtute ut aedes sacra quam memoravimus Deo sacratam in honorem
Beatae Mariae Virginis caelo receptae in dioecesi urbeque Vestana ad titulum ac
dignitatem Basilicae Minoris tollatur, adiectis una iuribus et privilegiis
universis quae templis hoc nomine decoratis iure conveniunt. Praecipimus insuper
ut ea accurate serventur quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» quod die VI mensis Iunii anno
MCMLXVIII prodiit sunt omninο servanda.
Contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII
mensis Februarii anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana