The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANDOQUIDEM USU

SANCTUS AMBROSIUS EPISCOPUS ET ECCLESIAE DOCTOR CONFIRMATUR
 CAELESTIS PATRONUS SINGULARIS APUD TERRENUM GALLORUM EXERCITUM
 MANIPULI NEGOTIIS ADMINISTRATIONIS IPSIUS PROCURANDIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem usu iam diu intra Gallicum exercitum venerat ut singulae fere manus gravioribus sane cum muneribus singulos ab Ecclesiae Matre sortirentur caelites patronos quorum exemplis nimirum instituerentur precibusque coram Deo fusis valide sustinerentur, idcirco recens conflato eiusdem exercitus ordine peculiari rebus administrandis placuit spiritalibus ibidem moderatoribus ut huic pariter magni ponderis cohorti suus sine mora destinaretur rite Patronus. Peropportuno itaque consilio Venerabilis Frater Gabriel Vanel, Episcopus titulo Rotensis necnon Vicarius Castrensis in Gallia, vota colligens simul sua simul sodalium ipsorum novi illius partitionis legitime approbavit Sanctum Ambrosium episcopum Mediοlanensem ac Doctorem Ecclesiae veluti specialem eorum Patronum, quippe qui perdiligenti episcopalis officii curatione suo tempore eminuisset eximiaque gerendarum ubique causarum facultate praestitisset. Proinde vero secundum liturgicas normas ab hac petivit Apostolica Sede ut idem edictum ac decretum lege sanciretur. Nos vicissim certo iam quasi providentes quot sint ex hac nominatione fluxura emolumenta spiritalia in omnes quorum intersit, de sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ambrosium episcοpum et Ecclesiae doctorem confirmamus ac renuntiamus caelestem Patronum singularis apud terrenum Gallorum exercitum manipuli negοtiis administrationis ipsius procurandis, adiectis una universis honoribus congruisque liturgicis privilegiis. Contraris quibusvis haud obstantibus. Quae dum statuimus, volumus hasce ipsas Litteras religiose servari suosque effectus tam nunc quam in posterum habere tempus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Februarii anno Domini MCMLXXXI Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 

top