IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANDOQUIDEM SANCTA
SS. APOSTOLI PETRUS ET PAULUS CONFIRMATUR
PATRONI
PRINCIPALES DIOCESIS DE PHAT-DIEM, IN VIETNAMIA
Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem sancta Christi
Ecclesia, in similitudinem Evangelicae naviculae iactatur ventis et
tempestantibus huius procellosi maris, idcirco consueverunt Romani Pontifices,
qui sunt Ecclesiae gubernatores, singulas dioeceses caelestibus Patronis
concredere, qui sua virtute, prece, intecessione eas protegant. Qua re, cum
Venerabilis Frater Bui-Chu-Tao, Episcopus de Phat-Diem, in Vietnamia, ab hac
Apostolica Sede petierit ut electionem beatorum Petri et Pauli in Patronos
principales dioecesis, quam clerus populusque fecisset, ipse, Episcopus,
probavisset, auctoritate Nostra confirmaremus ad normam Instructionis De
Calendariis particularibus atque officiorum et Missarum Propriis recognoscendis,
n. 30; Nos, rati id posse vinculum amoris constringere, quod cum Apostolica
Sede dioecesi illi intercedit, aequissimο animo admotae expostulationi
concedimus, fore sperantes ut data facultas pietatem erga Deum eiusque Apostolos
augeat. Quae cum ita sint, ea confirmantes, quae Sacra Congregatio pro Gentium
Evangelizatione hac de re statuit, factis a Nobis pοtestatibus, SS. Apostolos
Petrum et Paulum Patronos principales nominamus, declaramus, renuntiamus
dioecesis de Phat-Diem, factis iuribus atque liturgicis concessionibus, quae
fieri solent, modo ea servata sint, quae ea Instructione continentur.
Contrariis minime obstantibus. Ceterum, Pastori ac gregi dioecesis de Phat-Diem
a Deo bona omnia expetimus, Patris amore.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXII
mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana