IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUOD AIT
DOMINICO IBÁÑEZ DE ERQUICIA, IACOBO KYUSHEI TOMONAGA,
SACERDOTIBUS ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM, LAURENTIO RUIZ,
LAICO, ATQUE XIII
SOCIIS HONORES BEATORUM DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quod ait apostolus Petrus:
Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia
eius (cf. 1 Petr. 2, 21), hoc beati martyres ardenti dilectione fecerunt, quia
impleverunt ipsi caritatem qua Dominus dixit non posse esse maiorem (cf. Io.
15,
13). Talia enim suis fratribus exhibuerunt, qualia de Domini mensa pariter
acceperunt» (Aug. Tract. 84, 1-2; CCL 36, 536-537).
Ita prorsus affirmandum de sexdecim servis Dei, quorum est
hic sermo et agitur causa, quorumque, si ad verbi ministerium atque confessionis
locum respicias, eadem fuit beata sors, quae sex atque viginti Protomartyrum
atque ducentorum quinque Beatorum Taponiensium, quos Pius IX, venerabilis
Decessor Noster, glorificavit.
Fidelissimi autem hi Dei famuli, natione quidem Europaei et
Asiatici, religione vero fere omnes ex Ordine Fratrum Praedicatorum quamvis
alii alia condicione, fidem christianam per Insulas Philippines, Formosam atque
Iaponicas disseminarunt, suamque erga caelestem Patrem fidelitatem, a quo
descendit omnis veritatis lux (cf. Iac. 1, 17-18), confirmarunt Nagasakii
per patibulum atque fossam, iuxta decreta contra christianos facta annis
MDCXXXIII-MDCXXXVI a supremo duce illorum Tokugawa Yemitsu.
Primus autem omnium, ratione habita temporis ac dignitatis,
venerabilis Dominicus Ibáñez de Erquicia in medium venit, Hispanus, sacerdos ex
Ordine Fratrum Praedicatorum, per decem annos Vicarius Provinciales missionis
Iaponicae; qui martyrium subiit die quartodecimo mensis Augusti, anno
MDCXXXIII, una cum Francisco Shoyemon, Iaponiensi, christianae doctrinae
institutore, eodemque novicio atque eiusdem Ordinis fratre adiutore.
Brevi, id est die decimo septimo eiusdem mensis Augusti,
eos, quos diximus, secutus est passione ac morte Iacobus Kyushei Gorobioye
Tomonaga, item sacerdos, Ordinis Fratrum Praedicatorum sodalis, atque ex
omnibus maior natu, qui cum Michaële Kurobioye institutore immolatus est. Horum
autem uterque Iaponiensis fuit.
Eodem anno, die decimo nono mensis Octobris, cruciati sunt
Lucas Alonso, sacerdos ex Ordine Fratrum Praedicatorum, natione Hispanus, qui
decem per annos sacrosanctam fidem nostram ad usque septemtrionalem partem
Insulse Honshu strenue praedicavit; Matthaeus Kohioye a Rosario, institutor
atque novicius in eodem Ordine adiutor, e laponia, vix duodeviginti annos natus.
Anno vero MDCXXXIV vel duae virgines mortem fortiter
oppetierunt, condicione Tertiariae Dominicanae eaedemque Missionariorum
adiutrices. Fuerunt autem hae: Magdalena, Nagasakiensis, quae fuisset antes
Tertiaria Augustiniana, quaeque medio mense Octobri, post supplicia tredecim
dierum obiit; atque Marina, ex urbe Omura, die undecima mensis Novembris lento
igne absumpta.
Continuant claram hanc martyrum seriem Iordanus Ansalone,
Siculus, atque Thomas Hioji Rokuzayemon Nishi, laponiensis; quorum alter in
urbe Manila sex annos curam animorum gesserat, alter vero egregius Evangelii
praeco fuerat in superioribus partibus Insulse Formosae atque in regione
Nagasakiensi. Sacerdotes Dominicani ambo mortem subierunt die decimo septimo
mensis Novembris, anno MDCXXXIV.
Tempore ultimi ex omnibus sex fuere martyres qui, duce
Antonio González, ex Ordine Fratrum Praedicatorum, sacerdote Hispano eodemque
theologiae doctore ac rectore Collegii a S. Thoma, e quo Studiorum Universitas
Manilensis exorta est, relictis Insulis Philippinis anno MDCXXXVI, Iaponiam
petierunt; ubi mox capti – haec fuit eorum fortuna – ultra annum in carcere
languerunt in Insula Okinawa, postes Nagasakium ad iudicium translati sunt.
Quorum profecto Antonius González, cruciatibus atque febri interfectus, in
carcere enectus est, die quarto et vicesimo mensis Septembris, anno MDCXXXVII; ceteri, excruciati tormentis, die septimo et vicesimo eiusdem mensis patibulum
subierunt, qua fine Christi amore mortem occubuerunt. Iuvat sane et eorum
subicere nomina, in Dei laudem perpetuam. Sunt ergo: Villelmus Courtet,
Gallus, doctor theologiae, atque virtute paenitentiae illustris; Michaël de
Aozaraza, ex pago Hispanico Oñate, minister animarum fidelissimus; atque
Vincentius Shiwozuka, Iaponiensis, qui sacrum ministerium in Philippinis Insulis
exercuerant: omnes Dominicani Sacerdotes. Quos non satis fuit carnificibus
supplicie crucis absumi, sed et decapitaci iusserunt. Factum est ergo ut quos
una Fratrum Praedicatorum religio agglutinavisset, eorum etiam eadem sors ac
fortuna in morte esset.
Horum autem trium, quos diximus, interpres Lazarus fuit ex
urbe Kyoto, laicus, olim a suis in exsilium, sic ut Vincentius, pulsus, fidei
christianae causa. Qui, tametsi brevissime ambo, cruciatibus heu confecti,
cesserunt, statim tamen in Dei gratiam reconciliati, martyrium fecerunt.
Sextus autem et horum omnium ultimus Laurentius Ruiz fuit,
Manilensis, pater familias, e Sodalitate Rosarii, atque adiutor Fratrum
Praedicatorum degentium Binondi, in Manilae suburbio. Qui, primo dubius, postea
vero iter simul cum Missionaries perrexit, atque carcerem, poenas, ac vel
ultima fata pro fide implevit.
Iamvero si ad beatum Augustinum revertamur a quo digressi
sumus, in haec eius incidimus verba: «Multi patiuntur tribulationes; parem
habent poenam: sed parem non habent causam ... non facet martyrem poena, sed
causa» (Serm. 327, 1-2). Cum autem nostrorum martyrum causa esset certissima,
id est Christi fides ac religio, idcirco de illorum beatificatione statim
agitatum est, quamvis primum de sacerdotum tantum. Qua re processus informativi,
quos dicunt, instructi sunt Manilae ac Macai, annis videlicet
MDCXXXVI-MDCXXXVII, rite. Quorum tamen cum acta periissent, causa stetit ad
nostra usque tempora. Actis autem illis luci redditis, anno MCMLIX iterum causa
agi coepta est, novis adiunctis documentis, sive sacerdotes illos sive laicos
respicientibus ad historicam fidem.
Omnibus ergo apud Sacram Congregationem pro Causis
Sanctorum feliciter absolutes, quae sacri canones poscerent, tandem die undecimo
m. Octobris, anno MCMLXXX, sollemne decretum a Nobis factum est, quo, probato
histories atque theologies ratione martyrio, sexdecim horum Dei servorum, iam
iter patuit ad sollemnem illorum beatificationem.
Quae locum habuit Manilae, hac ipsa die, occasione itineris
Nostri ad Extremum Orientem: Manilae, inquimus, sic ut Venerabiles Fratres
Episcopi Philippini poposcerant, ea praesertim de causa, quod Laurentius Ruiz,
primus huius nationis beatus, ac ceteri martyres pastoralia munia in nobilissima
hac terra tuiti essent.
Hodie ergo, stipati populi multitudine, inter Sacrum
formulam quae sequitur pronuntiavimus, qua illos beatos declaravimus: «In
fulfillment of the desires of my brothers, Cardinal Joseph Asajiro Satowaki,
Archbishop of Nagasaki, Arquiminio Rodrigues da Costa, Bishop of Macau, and
Cardinal Jaime Sin, Archbishop of Manila, and of several other brothers in the
Episcopate and of numerous faithful, and after consulting the Sacred
Congregation for the Causes of Saints, I, by my apostolic authority, authorize
that the venerable Servants of God, Domingo Ibáñez de Erquicia and Jacobo
Kyushei Tomonaga, priests of the Order of Preachers, the layman Lorenzo Ruiz,
and their thirteen companions be given in future the title of Blessed and that
their feast be celebrated annually on the day of their heavenly birth, in the
places and in the manner established by law. In the name of the Father and of
the Son and of the Holy Spirit. Amen».
Post haec et venerati sumus gloriosam hanc militum Christi
manum et primi invocavimus, ut Ecclesiae universae sua intercessione prosint.
Hae vero Litterae sive nunc sive in posterum firmae sint
suamque vim in perpetuum habeant.
Datum Manilae, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Februarii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis
Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana