IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
BERNARDINOPOLITANAE DIOECESIS
SANCTUS BERNARDINUS SENENSIS PATRONUS PRINCIPALIS DIOECESIS
BERNARDINOPOLITANAE IN CALIFORNIA CONFIRMATUR;
BEATA VERO VIRGO MARIA, DOMINAE
NOSTRAE GUADALUPENSIS
SUB TITULO, PATRONA SECUNDARIA
Ad perpetuam rei memoriam. – Bernardinopolitanae dioecesis
clerus atque Christifideles amorem fervidum publicumque honorem erga praeclaram
divini Redemptoris matrem Mariam et Sanctum Bernardinum Senensem semper sunt
testati; hisce tamen praesertim annis maxima cum fide et pietate eοs sunt
venerati singulareque in eos religionis studium commonstrarunt. Postquam vero
ibi nova constituta est dioecesis Bernardini Senensis nomine, probatum istum
Bernardinopolitani populi morem sacrorum Antistes Venerabilis Frater Philippus
Franciscus Straling libenter excepit; atque eo motus consilio ut gregem suae
dicionis ad certiorem prosperitatem et florem adduceret, copiosiusque auxilium
et praesidium de caelis consequeretur, electionem Sancti Bernardini Senensis
presbyteri in Patronum principalem nec non Beatae Mariae Virginis sub titulo v.
d. «Our Lady of Guadalupe» in Patronam secundariam apud Deum dioecesis suae
rite probavit. Illam autem laudabilem electionem, postquam memoratus Praesul
iure petivit ut Nos sanciremus secundum liturgicas normas, intelleximus maxime
profuturam esse totius Bernardinopolitani populi tum fidei confirmationi tum
pietatis inflammationi. Quapropter ex consulto Sacrae Congregationis pro
Sacramentis et Cultu Divino deque Apostolica Nostra potestate, Sanctum
Bernardinum Senensem Presbyterum Patronum principalem atque Beatam Mariam
Virginem sub titulo v. d. «Our Lady of Guadalupe» Patronam secundariam coram
omnipotente Deo dioecesis Bernardinopolitanae perlibenter cοnfirmamus, atque
omnia simul concedimus iura et privilegia liturgica illuc spectantia, ad
regulas nempe Instructionis eiusdem Sacrae Congregationis «De Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30».
Contrariiis quibusvis nullo pacto obstantibus. Ceterum praecipimus ut hae
Litterae Nοstrae accuratissime observentur suosque effectus plenos in praesens
posterumque habeant tempus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
X mensis Martii, anno MCMLXXXI,
Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana