IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PLURIBUS IAM
COPIARUM NAVALIUM VENETIOLAE NATIONIS
CONSTITUITUR
CAELESTIS PATRONA IPSA BEATISSIMA VIRGO MARIA
SUB TITULO «DOMINAE NOSTRAE DE
VALLE» HONORATA
Ad perpetuam rei memoriam. – Pluribus iam aide ab annis
compertum omnibus est Venetiolanos nautas singulari quidem pietate prosequi
cultuque Sanctissimam Virginem Mariam quam non sine causa «Dominam Nostram de
Valle» nuncupent quippe cuius prodigiosa ab illis excolatur imago in templo
paroeciali a Sancto Spiritu in Insula Margaritae dioecesis ipsius Margaritensis.
Merito igitur factum est ut Venerabilis Frater Martialis Ramirez Ponce,
Episcopus titulo Carianensis necnon Auxiliaris Caracensis et moderator officii
supremi Cappellaniae copiarum omnium in Venetiola, vota communia amplexus atque
Coetum ibi Episcoporum rite percontatus approbaret electionem Beatae Mariae
Virginis sub memorato titulo vulgari «Nuestra Señora del Valle» in Patronam
apud Deum copiarum navalium sive classicorum militum in Venetiola eandemque
electionem iam factam peteret hac ab Apostolica Sede ut ipsa vicissim sanciret.
Nos autem plurimum sane tribuentes efficacitati eius modi patronatus caelestis
pro singulis qui eo adficiuntur et praevidentes iam salutares fructus illius
liturgicae dignitatis praesertim inter nauticos ipsos milites perlibenter
confirmamus id omne quod flagitanti iam illi Episcopo Cappellaniae moderatori
officii concessit Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino atque certa
scientia et matura deliberatiοne Nostra de Apostolicae potestatis plenitudine,
harum Litterarum vi ac perpetuum in modum Beatissimam Virginem Mariam – sub
appellatione Dominae Nostrae de Valle praecipuam apud Deum Patronam universorum
militum copiarumque classicorum in Venetiola confirmamus seu iterum
constituimus ac renuntiamus cunctis additis simul honoribus et privilegiis
quae praecipuis humus generis Patronis iure congruunt. Contrariis quibuslibet
neutiquam obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris die
XVI
mensis Martii anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana