Ad perpetuam rei memoriam. – Sacra aedes illa honori
cultuique Sancti Petri destinata in finibus dioecesis Sanctae Rosae de Osos in
Columbia a principio iam tegit atque continenti Christifidelium venerationi
ostendit suo in quodam sacello praeclaram Christi Iesu imaginem titulo appellari
solitam «Domini a Miraculis», sive dicitur vulgari sermone «El Señor de los Milagros». Cum autem templum idem illud
eiusque memoratum sanctuarium non modo artis sacrae praestantioribus emineret
exemplis verum etiam ob id Christi Domini simulacrum prodigiosum a
frequentioribus usque credentium inviseretur turmis, placuit Venerabili Fratri
Ioachim Garcia Ordóñez ipsi Sanctae Rosae de Osos Episcopo petere hac ab Sede
Apostolica ut pro sua dignitate et claritate sacellum istud rite eveheretur ad
Basilicae Minoris liturgicum gradum. Nos proinde certo fore confisi ut additus
hic perpulcher titulus adiuvet fidelium pietatem corroboretque vitae catholicae
vigorem universa in dioecesi admodum libentes adsentimur precibus ita prolatis
ac de sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino
constituimus harum Litterarum virtute ut sacrarium quod nominavimus «Domini a
Miraculis» in templo Sancti Petri sacro dioecesis Sanctae Rosae de Osos ad
statura promoveatur condicionemque Basilicae Minoris simulque ut adiciantur
eidem sacello cuncta iura ac privilegia quae cultus locis hoc nomine honestatis
legitime convenient. Praecipimus vero ut singula ea accuratissime serventur quae
secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno
MCMLXVIII foras datum oportet nimirum serventur. Contrariis quibusvis minime
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVII mensis Martii anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana