IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUONIAM IN PRAESENTI
IN RE PUBLICA TOGANA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. Quoniam in praesenti publicae
necessitudinis rationes, quae huic Apostolicae Sedi cum Republica Togana
intercedunt, feliciter coniunctae sunt, quo firmiores eae redderentur aptiusque
Christifidelium ibi degentium supernae saluti provideretur atque regimini,
peropportunum Nobis est visum Apostolicam Nuntiaturam in ista Civitate condere.
Itaque certa scientia ac matura deliberatione deque Nostra summa potestate,
harum Litterarum vi, Apostolicam Nuntiaturam apud Rempublicam Toganam erigimus
et constituimus, eidemque omnia et singula deferimus officia, privilegia atque
indulta, quae Legationum huiusmodi propria aunt. Haec edicimus, statuimus,
decernentes has Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere suosque plenos atque integros effectus sive nunc sive in posterum
obtinere et sortiri. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXI mensis Aprilis, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana