Ad perpetuam rei memoriam. – Satis superque constat quantus
venerationis cultus iam diu a Brasiliana Ecclesia Beatae Mariae Virgini «Nossa Senhora Aparecida» appellatae tribuatur, quotque ex variis Brasiliae
regionibus peregrinantes Christifideles dicatum Ei in civitate Apparitiopolitana
templum obire soleant religiοnis et implorationis causa. In apostolico autem
itinere Nostro, quod nuper per Brasiliam fecimus, dedit Nobis Deus ut et sacram
aedem istam praeclaram inviseremus et Motu proprio vivaeque vocis oraculo
Basilicam Minorem publice institueremus. Nunc igitur, ratione habita tum
pοstulationis Venerabilis Fratris Geraldi Mariae de Morais Penido,
Administratoris Apostolici memoratae Ecclesiae Apparitiopolitanae, tum
documentorum de re allatorum, vi et potestate Nostra Apostolica, ratum habentes
quod Ipsi Motu proprio et oraculo vivae vocis templo supra nominato
concessimus, hisce etiam Litteris statuimus ut idem templum in archidioecesi
Apparitiopolitana exstans Beataeque Mariae Virginis sub titulo «Nossa Senhora
Aparecida» sacrum ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris legitime evectum
ab omnibus agnoscatur cunctisque iuribus insignitum atque liturgicis
concessionibus, quae ceterorum huius ordinis templorum sunt propria; iis tamen
servatis, quae ipso sancita sunt Decreto «de titulo Basilicae Minoris» die VI
mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgato. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae tamquam Breve Apostolicum religiose
observentur suosque nunc et in posterum habeant effectus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVII mensis Aprilis, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana