Ad perpetuam rei memoriam. – Semper quidem Ecclesia
catholica per longas temporum aetates memoriae Sanctorum debitum honorem atque
cultum attribuit: sunt enim non solum amici fidelissimi Dei, quos Christus
diligit, sed etiam patroni, sortis nostrae atque aeternae hominum fortunae
solliciti. Quodsi de S. Iosepho agitur, Beatae Marine Virginis Sponso, cui
sacrae Litterae praeconia tanta faciunt, amor fidelium, et studium, et religio
fere in inmensum crescunt. Qua de re, cum Venerabilis Frater Carolus M. Martini,
Archiepiscopus Mediolanensis, id ab hac Apostolica Sede suo suique cleri ac
populi nomine petierit ut templum Sancto Iosepho dicatum, quod surgit in loco
suae archidioecesis vulgari sermone Seregno cognominato, ad dignitatem
Basilicae Minoris eveheretur, Nos, ratione habita tum ipsius sacrae aedis, quae
arte, amplitudine, reliquiis, ac maxime pietate floret, tum eius qui petiit
dignitatis, bene fieri censuimus si optatis concederemus. Quae cum ita sint, iis
probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a
Nobis potestatibus, hac de re statuerit, placet templum S. Iosephi, in loco
vulgo Seregno exstans in archidioecesi Mediolanensi, Basilicis Minoribus
annumerari, cum iuribus atque privilegiis dato honori inhaerentibus, modo
servata sint quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris» poscit, die VI mensis
Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum
confidimus fore ut collata dignitas templo non modo pietatem erga S. Iosephum
augeat in populo, sed etiam Dei gloriam amplificet, in cuius laudem omnia cedere
oportet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XI mensis Maii, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana