Ad perpetuam rei memoriam. – Gratum fuit gratumque semper
erat quidquid honori beatae Mariae Virginis, Christi Matris, cedit; quae non
solum hominibus adorandum Filium dedit, atque per illum aeternam salutem, sed et
Mater nostra est, et exemplum, et patrona in hoc terrestri itinere ad caelum.
Simile quid autem de Sanctis affirmamus, amatis Deo caris, maxime si Apostoli
sint. Qua re cum Venerabilis Frater Carolus E. Cremata, Episcopus S. Thomae in
Argentina, electionem B.M.V. in Patronam Principalem suae dioecesis, S. Thomae
Apοstoli vero in Patronum secundarium a populo factam rite probaverit; idemque
a Nobis petierit ut hanc electionem et adprobationem ad normam «Instructionis
de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis
recognoscendis», n. 30, confirmaremus, Nos, cum constet electionem atque
adprobationem hanc ad auras praescriptum peractam esse, id probantes quae S.
Congregano pro Sacramentis et Cultu Divino de re statuerit, factis a Nobis olim
facultatibus, B.M.V. sub titulo vulgari sermone «Nuestra Señora de Itatí»
Patronam principalem, atque S. Thomam Apostolum Patronum secundarium
confirmamus apud Deum dioecesis S. Thomae in Argentina, factis nempe iuribus
atque privilegiis liturgicis hanc dignitatem consequentibus. Contrariis nihil
obstantibus. Ceterum confidimus ut B.M.V. atque S. Apostoli intercessione, in
quos populus tanta religione fertur, crescat fides in pectoribus in altissimi
Dei gloriam.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VI
mensis Iunii, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana