Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam
Benedictionem.
Totius iamiam Catholicae Ecclesiae convertuntur merito
senses et oculi Lapurdum, ad celebratissimum illud Galliae oppidum ubi proximo
videlicet Iulio mense a die XVI ad XXIII, Deo id misericordi potissimum volente,
Conventus Eucharisticus, numero XLII ab omnium quidem gentium participibus
sollemniter festiveque agetur, cuius sacrorum rituum finem Nos ipsi fecissemus
nisi aliter Dominus constituisset. Congressum autem illum certo novimus cura
singulari ac studio, ut decet, Conferentiae Episcopalis Galliae consociatis
etiam disciplinae eius peritis diligenter sane exornari, quin immo praeterea
convenienter praeparari aptam per tractationem doctrinarum ad mysterium
Eucharisticum varie spectantium in peculiari «Symposio Internationali»
Tolosae. Inde nunc facile providere valemus unicum illum Ecclesiae universalis
eventum fervore religioni fideique testimonio illustrem fore tum sua
celebratione prosperum ac fructibus omnino uberrimum. Porro Sanctissimae
Eucharistiae cultus et honor Mariae Beatissimae illic praeclariorem in modum
cohaerent ac veluti uno concinunt Ecclesiae usu fideliumque adfectu. Ibi enim
Immaculate Dei Genetrix, quae initio se dederat crebrius adspiciendam, declarata
innumerabilium hominum pietate plus iam centum annos excolitur; ibi vero cum
eadem mariali laude iungitur cotidie Sacrificium Eucharisticum, dum infirmi
quοque a Domino Eucharistico transeunte beneque omnibus faciente invisuntur. Huc
dein accedit quod dignissimum commemoratione studiosa esse diuturnaque
recordatione censemus titulum ipsum scienter inditum Conventui: «Iesus
Christus - panis fractus pro nοvo mundo». Idoneus maxime is Nobis videtur ad
illam renovationis plenae excitandam in hominibus ac sustentandam spem, quae
temporum istorum quasi quidam clarissimus est index quaeque praecipuas suas
vires lucesque ex Eucharistiae Sacramento haurire potest. Siquidem vera omnis
mundi renovatio, qua hodie tantopere indiget genus humanum, spiritualis in
primis iudicatur ac supernaturalis. Sacramentum autem hoc ineffabilis divini
amoris homines totos recreat redintegratque Christi ipsius Servatoris
praesentia mystica, gratia salvifica, lucifera doctrina. Reapse concipi animo
nequit fons copiosior neque origo certior iuventutis, ut ita dicamus,
spiritualis quam ipsum illud convivium quod Iesus Nazarenus tamquam supremum
dilectionis suae testimonium instituit pignusque sempiternum vitae perennis
suorum assectatorum. Hic panis vivus quo nutriuntur, hic unus quo reficiuntur
potus efficiunt profecto ut – secundum verba alterius Praefationis de
Sanctissima Eucharistie – «gratiae Tuae suavitate perfusi ad caelestis formae
imaginem transeamus», id est ad vitae novitatem, operae christianae
alacritatem, universi orbis reparantem caritatem. Etenim idem Ille
Eucharisticus panis oblatus quondam pro nobis traditur sine intermissione ut
homines mutuo segregati aliquando sed ad unitatem divinitus saepe revocati
detegant in se novum erga Deum amorem inter seque novum fraternae
necessitudinis vinculum. Haud sine optima causa exsultat Mater Ecclesia voceque
elata proclamat hodierna in Sollemnitate Cοrporis et Sangιιinis Christi: «Recedant vetera, nova sint omnia: corda, voces et opera». Quibus ex dictis
simul patefit non istic agi de pio cuiusdam affectionis somnio at de more
vivendi novo Christianorum proprio et Sanctissimae ipsi Eucharistiae firmiter
innixo. Velde proin exoptamus ut Eucharisticus hic Conventus Lapurdensis animos
singulorum prope ac longe participum inflammet ad vias novas Christi Evangelii
cοgnoscendas percurrendas et ubique instituendas. Quo itaque maiore Nostra
auctoritate illud contingat et alla quidam praesentia Nostra, non scilicet
corporis, confirmentur eiusdem propositi Conventus, idcirco te, Venerabilis
Frater, qui Patris dignitate purpurati spectabilis ac pietate Eucharistica
insignis es inde a temporibus ministerii tui apud gregem dilectissimum
Cotonuensem, eligimus Legatum Nostrum ac renuntiamus ut iure Nostrum gerens
personam Lapurdensi ex omnibus populis Congressioni Eucharisticae pro Nobismet
praesideas.
Minime ceterum dubitamus, quin pro impensa tua erga
Apostolicam Sedem fidelitate amoreque
in Christi Vicarium quo nites
commissum hoc tibi munus feliciter sis ac salutariter impleturus. Divinum tandem
Eucharistiae ipsius Auctorem supplices precamur ut prοximus idem Conventus
fructibus optatis redundet et effectibus, qui valde sine dubio ab omnibus iam
exspectantur et ut in spiritualem renovationem terrae Galliae tum Europae tum
mundi cuncti bene celebratio vertat. Quae imo ex pectore ominati tibi,
Venerabilis Frater Noster, S.R.E. Cardinalibus adsistentibus et Episcopis,
sacerdotibus et religiosis sodalibus necnon ipsis fidelibus singulis, qui
Eucharisticis istis intererunt sollemnibus, Benedictionem Apostolicam caelestis
luminis roboris solaminis auspicem Nos amantissime omnino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Iunii, in Sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi, anno
MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana