IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
MAXIMUM CONFERENTES
IN RE PUBLICA SINGAPORENSI NUNTIATURA APOSTOLICA INSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Maximum conferentes studium ad
commune religionis civilisque societatis bonum ubique terrarum pro viribus
comparandum tuendumque, nihil optabilius aestimamus, quam ut et pristinum
Apostolicae Sedis sequamur morem, secundum quem ipsa, id quaerens quod omnibus
utile esset, in variis Nationibus Nuntiaturas curavit rite condendas, ex quibus
publicae necessitudinis rationes inter Civitatem et Apostolicam Sedem initae
facilius firmarentur augerentur prosperarentur magna cum utriusque partis
utilitate. Nos itaque, huius ipsius rei causa, consulta Sacra Congregatione pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, de pleniutdine Apostolicae
potestatis Nostrae, hisce ipsis Litteris usitato more confectis Nuntiaturam
Apostolicam in Republica Singaporensi hodie instituimus, cuius sedes in urbe
Singapura recte collocabitur. Ad novam porro Nuntiaturam, ut par est, ea
deferimus officia iura privilegia indulta, quae talium Apostolicae Sedis
Legationum sunt propria. Quae singula edicimus, statuimus, decernentes ut vim
suam Apostolicae hae Litterae in modum Brevis maioris expeditae et nunc et in
posterum habeant. Contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIV mensis Iunii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana